Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

quibus expedit universis, quod in quadam nostra congrega­cione generáli universitati nobilium Suproniensis comitatus, quarta feria proxima post octavam festi sancti Jacobi apostoli in civitate Suproniensi celebrata, inter cetera Johannes et Michael filii Geus nobiles de Saar de medio consurgentes universorum exhibuerunt nobis quoddam privilégium domini secundi Geyse regis Hungarie filii videlicet secundi regis Bele super collacione duarum villarum regalium cum silva regali Sar vocata et quatuor custodum eiusdem silve, et super collacione villarum Luchman et Gherolth vocatarum, et cuiusdam terre ville Suproniensis supra Rabcham Sarud vocate, in dicto comitatu existentencium confectum; exhi­buerunt eciam quoddam aliud privilégium domini Stephani regis filii eiusdem Geyse regis Hungarie, dictum privilégium confirmans et corroborans, in quorum tenoribus lucide fuimus informati, quod sepedicte possessiones ad eosdem Johannem et Michaelem iure hereditario dinoscuntur per­tinere, asserentibus tamen eisdem, quod possessiones Luchman et Gherolth vocate per Johannem filium Herricy tunc poten­tem, domini regis infidelem, de pâtre et patruis ipsorum ablate extitissent 'et indebite occupate, quorum dicta in hac parte quatuor iudices nobilium, iurati assessores et universi nobiles dicti comitatus, in ipsa nostra congregacione nobiscum assed entes per nostram trinariam requisicionem unanimiter affirmarunt, sed comes Johannes Touth dictus, vicecomes magistri Lorandi curialis comitis Suproniensis in persona eiusdem domini sui, exsurgendo significare curavit, quod dicte sue possessiones Luchman et Gherolth vocate ad castra regia Kuzeg vocata essent occupata et detinerentur ex scitu regio, et Johannes filius Stephani filii Sebus ser­viens dicti magistri Lorandi, ex commissione eiusdem do­mini sui, in dicta villa Gherolth resideret, et idem Johannes filius Stephani coram nobis comparendo illud idem affir­mavit, quod ex commissione eiusdem magistri Lorandi in dicta villa Gherolth resideret, et eadem possessio in nullo. sibi attineret. Dátum quarta die congregacionis nostre antedicte, loco memorato, anno domini M° CCC° XXX 0 quinto.

Next

/
Thumbnails
Contents