Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

veteres, ubi necesse fuerit, erigendo; et post hec relinquat eisdem filiis Geus perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, contra eosdem filios Geus, citet ad nostram presenciam, ad termi­num competentem; et post hec diem citacionis nomina citatorum, terminum assignatum ac tocius facti seriem cum cursibus metarum nobis fideliter rescribatis. Datum in Wysegrad, secundo die festi beati Laurencii martiris, anno domini millesimo CGC 0 XXX 0 secundo. Verum cum vestris preceptis et mandatis in omnibus obedire teneamur, cum prescripto Petro de Kulu homine vestro, hominem nostrum Nicolaum clericum chori nostri pro testimonio transmisimus, ad premissa vestra precepta et mandata exsequenda, qui démuni ad nos reversi et per nos requisiti concorditer retulerunt, quod cum quarta feria proxima post festum assumcionis béate Marie virginis ad predictam possessionem Ombus vocatam accessissent, et eandem convocatis vicinis et commetaneis suis universis, quibus undique circumdatur, reambulassent, reambulatamque cum suis utilitatibus omnibus antedictis Michaeli et Johanni filiis Geus de Sary relinquere et statuere voluissent perpetuo possidendam, vir religiosus frater , Martinus abbas monasterii sancte Marie virginis de Kedhel non reambulacioni, sed statucioni contradixisset, quare eodem die reambulacionis et in facie eiusdem pos­sessionis Ombus, idem homo vester présente nostro testi­monio prescripto, prenominatum virum religiosum fratrem Martinum abbatem de Kedhel ad vestram citasset presen­ciam, contra Michaelem et Johannem filios Geus prenotatos, octavas sancti Michaelis archangeli proxime venturas eidem pro termino comparendi assignando. Datum in octavis assumpcionis béate Marie virginis, anno domini millesimo CCC° XXX° secundo. Zárlatán pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. ltárban N. R. A. 8. 13. dipl. oszt. 2745.

Next

/
Thumbnails
Contents