Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Johannis filiorum Michaelis, Bana filii Benedicti et Pauli filii Emerici, Osl, Zechun et Kechener vocatas in comitatu Supruniensi existentes, convocatis commetaneis et vicinis suis reambulando per veteres et antiquas metas novas iuxta veteres erigendo metas, relinquant eisdem Ladizlao, Alexandro, Johanni, Bana et Emerico perpetuo pacifice possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, contra eosdem ad nostram citet presenciam ad terminum competentem, et posthec diem citacionis, nomina citatorum et terminum assignatum, aut cursus metarum, cum série tocius facti, nobis fideliter rescribatis. Datum in Alto Lapide, feria sexta proxima post festum Epiphanie domini, anno eiusdem, M 0 CCC° vicesimo septimo. Nos igitur vestre excellencie mandatis in omnibus parère cupientes ut tenemur; cum predicto Nicolao filio Alexandri homine vestro, Johannem presbiterum chori nostri pro testimonio fidedignum ad premissa exequenda duximus destinandum, qui demum ad nos reversi concorditer nobis recitarunt, quod feria secunda proxima, post dominicam Exurge, super facie prefate possessionis Zechun vocate, convocatis commetaneis et vicinis universis per veteres et antiquas metas reambulando, novas iuxta veteres metas erigendo, ubi necessarium erat, reliquissent et statuissent contradictore aliquali non obstante, memoratis Ladizlao, Alexandro, Johanni, Bana et Emerico ac eorum heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo pacifice et quiete possidendam, tenendam et habendam ; que quidem terra Zechun circumdatur et vallatur possessionibus inferius nominatis, videlicet terre seu possessionis Humuk a parte orientis, item terre Hydegsed a parte meridiei (így), item terre Zenk a parte occidentis, nec non terre seu possessionis Perezteg a parte aquilonis (így), et sic inclusive antedicta possessio per eosdem nobiles remanet possidenda. Datum feria quinta proxima post dominicam Esto mihi, anno superius annotato. Zárlatán pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. kárban N. R. A. 41. 11. dipl. oszt. 2397.