Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
altero absente homo noster predictam possessionem Perezteg convocatis commetaneis et vicinis suis reambulet per veteres metas et antiquas, statuât magistro Laurencio supradicto perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, contra eundem magistrum Laurencium citet ad nostram presenciam ad terminum competentem ; et post hec diem citacionis, nomina citatorum, terminum assignatum, aut cursus metarum cum tocius facti série nobis fideliter rescribatis. Datum in Alto Lapide, secundo die festivitatis Omnium Sanctorum, anno domini Millesimo CCC° vicesimo sexto. Nos igitur vestre excellencie mandatis in omnibus parère cupientes, ut tenemur, cum predictis hominibus vestris videlicet Chepano et Bycho vicecomitibus magistrum Paulum clericum chori nostri ordinis diaconatus, pro testimonio fidedignum ad premissa exequenda duximus destinandum ; qui demum ad nos reversi concorditer et nullo discrepante retulerunt, quod secundo die festivitatis beati Martini confessons super faciem prefate possessionis Perezteg accedendo, convocatis universis vicinis et commetaneis eiusdem per veteres metas et antiquas reambulando, cum utilitatibus quibuslibet eandem possessionem nullo contradictore apparente statuissent prefato magistro Laurencio perpetuo possidendam. Cuius quidem possessionis mete et distincciones hoc ordine annotantur: videlicet circa possessionem Chynk Danielis, ubi sunt due mete, quarum una séparât eandem possessionem Chynk, et alia possessionem Perezteg antedictam, a parte occidentis ; item a parte aquilonis séparât possessio Hydegsed vocata, ubi sunt due mete circa viam magnam et possessio Humuk ab eadem plaga; item a parte orientis séparât possessio Kuchener, ubi sunt due mete iuxta fiuvium Ikwa, abhinc transeundo eandem aquam seu fiuvium vadit versus possessionem Puneu, ubi sunt due mete antique, et magna arbor silicis ; deinde progreditur versus meridiem ad très metas angulares, quarum una séparât terram Johannis filii Valentini, alia terram Kwesd ; ac tercia possessionem Perezteg annotatam; abhinc progreditur similiter ad partém meridionalem per silvam, et tendit ad possessionem Zabolch, ubi sunt due mete antique ;