Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

sobulum ex eo ab ea descendencium solacio móri con­tingat, ípsa domina absque liberis seu prolibus ab eodem marito suo viva rémanente, fratres et proximi dicti magistri Laurencii, quibus in linea proximitatis congruit, dictas possessionarias porciones dicte domine, pro suo dotalicio datas et assignatas, pro octingentis talentis viennensium latorum rediment ab eadem, que quidem domina ipsas possessionarias porciones, receptis ipsis octingentis talentis viennensibus fratribus et proximis dicti magistri Laurencii ab ea redimentibus, reddere debebit ; si autem dicta domina, cum proie qualiscunque sexus remanserit ab eodem marito suo, dictas possessionarias porciones, prout ius proprium et non prolis sue, usque vitám suam tenebit et habebit, simi­liter, si absque sobole remanserit, donec rediment ab eadem, pacifice eas possidebit. Nos vero promittimus et spondemus predicte domine, ipsas possessionarias porciones auctoritate nostra regia protegere, indemniter conservare, defensare et tueri. Dátum in Alto Lapide, in octavis beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini M° CCC° vicesimo quinto. A vasvári káptalannak 1326-ki átiratából, melynek eredetije az orsz ltárban őriztetik, N. R. A. 1589. 14. dipl. oszt. 2306.2307. A vasvári kápt. átiratát közli Fejér i. m. VIII. 3. 127. de I. Károly király oklevelét nem tette közzé. • • 89. Köcski Sándor országbíró Egered nevü birtokát nejére Bajóti Simon leányára átruházza. Visegrád, 1326. jan. 13. Nos comes Alexander, iudex curie excellentissimi et magnifici principis domini Karoli dei gracia incliti regis Hungarie, significamus tenoré presencium, quibus expedit, universis, quod nos quandam possessionem nostram Egereed vocatam in comitatu Supruniensi existentem, pensatis nostris fidelitatibus et serviciorum nostrorum multimodis meritis per regiam benignitatem perpétue donacionis titulo nobis datam et collatam, nobili domine consorti nostre karissime, filie nobilis viri magistri Simonis de Boyolth cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis, ac sub iisdem metis, signis et terminorum distinccionibus, quibus per nos et alios suos

Next

/
Thumbnails
Contents