Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
idem magister Stephanus decem marcas singulas decem pensis computatas, sex videlicet in estimacione [quattuor vero mjarcas promptis in denariis Gallo prenotato, qui pro se personaliter, item pro Johanne et Nicolao, filiis Michaelis, filii Laurencii de Cheh, fratribus uterinis dicte domine relicte Johannis cum procuratoriis litteris honorabilis capituli ecclesie Castriferrei astitisset, persolvendo, protestatus extitisset, ut quia in dicta possessione non tantum ipsa domina relicta Johannis, sed et cetere domine dotes [... , 2 per]cepissent et res paraffernales, ideo quid de hoc fieri deberet, nostre committeret deliberacioni atque discussioni ; item in monte prope dictam possessionem Cheh a parte occidentali habito duarum vinearum eorundem Galli et Nicolai, ut asserebatur, empticiarum, ceterum in monte Cherheg a parte possessionis Ond sex vinearum cultarum et trium desertarum propius ad easdem adiacenjcium ....] 3 moncium cessissent ad prernissam empticiam possessionariam porcionem modo annotato per eosdem Gallum et Nicolaum eorum instrumento conprobare assumptam, cetere vero universe vinee culte et inculte intra metas ipsius possessionis Cheh habite titulo annotato pervenissent(î) 4 et statute fuissent magistro Stephano supradicto, preterea Ladislao, filio dicti Jacobi pro quarta [...'. matris] 5 sue Gallus antedictus cum domina consorte sua de porcione sua per dictum Ladislaum modo prefato ei devoluta, quartam partem unius sessionis in fine a parte septemtrionali habitam cum tribus iugeribus terrarum in Cheralya cum feneto in fine eorundem a parte orientali habito, item ipse Nicolaus in loco Pyncehel dicto duo iugera terrarum, insuper ipse magister Stephanus unum locum sessionalem prope prernissam arborem nucis, Mezgergya dictam, eidem magistro Stephano cum una lata via seu platea ad silvam versus orientalem se extendente cessum, ad partem meridionalem adiacentem necnon sex iugera terrarum, tria scilicet Chenkerzele a parte aquilonis et tria circa vineam filiorum Cosme cum feneto in fine eorundem habito, necnon tributum montis unius vinee Fabiani, filii Thome, in monte Cher in fine a parte meridionali habite eidem Ladislao personaliter adherenti et pro plenaria satisfaccione dicti sui iuris recipienti dédissent et per eosdem homines nostros ac dicti capituli statuta extitissent ; que omnia premissa partes sponte assumpsissent. His itaque peractis idem magister Stephanus in redempcionern unius loci sessionalis et dimidii ac cuiusdam feneti necnon viginti quinque iugera terrarum in presentibus superius expressarum, quatuor marcas,