Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
103. 1500 február 13. A csornai konvent előtt Kanizsai László Petőháza sopronmegyei birtoknak Petőházi Jánostól zálogban birt részét átengedi jutalmul hűséges familiárisának, Kulcsár Péternek. Nos conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna [memorie commendamus]* per présentes, quod magnifícus Ladislaus de Kanysa ad nostram personaliter veniendo [presenciam sponte et]* libère confessus est viva voce in hunc modum, quod licet alias quidam nobilis Joannes [de Kisendréd alias]* Pethwhaza urgentibus necessitatibus suis evitandís, quandam terciam partem to[talis sue possessíonis Pethwhaza]* vocata (igy) in comitatu Soproniensi exístentis habitam cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad eandem terciam partem spectantibus et pertinere debentibus eidem prefato magnifico Ladislao de Kanisa vigore aliarum litterarum nostrarum impignoraticiarum 1 florenis quadraginta pignori oblígasset ; tamen, quia ad presens idem magnifícus Ladislaus ob íntuitu merítorum fideliumque serviciorum familiáris sui, Petri Kwlchar appellati, per eundem eidem magnifico Ladislao hactenus exhibitorum et in futurum exhibendorum, vita ipsius magnifíci Ladislai comité seu durante, duas intégras sessiones, unam videlicet nobilitarem, in qua alias prefatus Joannes Pethe habitasset, aliam vero jobagíonalem in eadem porcíone eiusdem possessionaria in prefata possessione Pethehaza ín dícto comitatu Soproniensi exístentí habitas cum sexaginta iugeribus terrarum arabilium in territorío eiusdem possessionis Pethehaza in diversis diverticulís adiacentes aliísque cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad easdem duas sessiones de iure spectantibus et pertinere debentibus prefato Petro Kwlchar suisque heredibus utriusque sexus et posteritatibus universis pro eadem summa pecuniarum, pro qua erga manus ipsius magnifici Ladislai pignori extitissent, pignori obligasset, ymmo obligavit et impígnoravít coram nobis eo modo, ut dum et quandocunque ín processu temporum memorato magnifico Ladislao Kanysay ex dei volentate (!) ab hac labili luce decedere seu mori contigerit, extunc prefatus Petrus Kwlchar alias ecíam sessiones jobagionales prout nunc apud manus annotati magnifici Ladislai fuere asseritur, cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet solum vigore presencium