Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

huiusmodi inquisicionis, evocacionis et insinuacionis seriem cum evocati statuique commissorum nominibus, ut fuerit expediens, terminum ad predictum nobis amicabiliter rescribatis. Datum in op(p)ido nostro Papa in festo Concepcionis beatissime vir­ginis Marie (1498. dec. 8.) anno Domini millesimo quadringen­tesimo nonagesimo octavo. Unde nos amicabilibus peticionibus vestris satisfacere vo­lentes, ut tenemur, unacum prenominato Gregorio de Edw, homine vestro, nostrum hominem, videlicet religiosum fratrem Georgium, presbiterum socium nostrum conventualem, ad premissa peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retullerunt (!) eo modo, quod ipsi sabbato proximo post festum béate Lucie vir­ginis et martiris proxime preteritum (1498. dec. 15) in dicto comitatu Soproniensi procedendo, ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis eiusdem comitatus hominibus, palam et occulte diligenter inquirendo omnia premissa et que vis premis­sorum singula sic et eatenus fore facta et perpetrata rescivissent, prout eidem v(estre) M(agnificencie) dictum extitisset et quemadmo­dum tenor litterarum vestrarum per omnia contineretprescriptarum ; facta itaque huiusmodi inquisicione, idem homo vester présente nostro testimonio antedicto eodem die memoratum Georgium de Wag de porcione sua possessionaria in eadem Wag habita contra annotatum Ladislaum de Pynnye ad vigesimum diem festi Epi­phaniarum Domini nunc venturi (1499. jan. 25.) vestram evo­casset in presenciam racionem de premissis redditurum efficacem, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, predîctos eciam jobagiones suos eidem statuere commisisset ; insinuasset ibidem eidem, ut sive ipse termino in predicto coram vobis compareat et dictos suos jobagiones statuât, sive non, vos ad partis comparentis instanciam id facietis in premissis, quod iuri videbitur expediri. Datum quarto die diei inquisicionis evo­cacionis et insinuacionis prenotatarum, anno Domini supradicto. Kiuül: (középen:) Domino palatino | pro egregio Ladislao de Pynnye | contra nobilem Georgium de Wag | ad vigesimum diem festi Epiphaniarum | Domini nunc venturi | inquisicionis | evocacionis et | insinuacionis | relacio. (alul:) pro actore Georgius litteratus de Kysgymolth cum nostris scilicet.

Next

/
Thumbnails
Contents