Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

predicta, alio nominc Mathefelde pwsztha ac in prediis Gogan­felde et Arrus vocatis, item duas sessiones iobagionales in possessione Gyak vocata, omnino in comitatu Castriferrei exi­stenti habitas, in quarum pacifico dominio iidem Mathias, Petrus, Blasius, Georgius et Johannes progenitores suos ab antiquo perstitisse seque eciam de presenti persistere, sed iura sua et litteralia instrumenta, que superinde habuissent, 1 proximis disturbiorum temporibus ignis voragine combusta esse asserunt, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eisdem qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, vus, modis et racionibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenili­bus, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et locis molendinorum, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis memoratis Mathie de dicta Radocz ac Petro, Blasio, Georgio et Johanni, filiis eiusdem (i)psorumque heredibus et posteritatibus universis de consensu et beneplacita voluntate serenissime domine Beatricis regine consortis nostre carissime 2 nove nostre donacionis titulo dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irre­vocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonío litterarum mediante. Quas in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude feria quarta proxima ante dominicam Ramis palmarum anno Domini mille­simo quadringentesimo octuagesimo secundo, regnorum nostrorum Hungarie etc. arino vigesimo quinto, Bohemie vero tredecimo. Ad relacionem magistri Nicolai de Zeech. Az oklevél hátlapján a következő kancelláriai feljegyzés olvasható : Registrata (ín) folio CCCC 0 LXXXIX 0 per M(agistrum) Adam de Lizka cons(ervatorem ?) Hártya, födött pecséttel, melynek csak körvonalai látszanak. Jelzése-. Dl. 19. (fasc. 1. N° 19.) Jegyzet : 1 A levéltár rendezése közben előkerült ennek az oklevélnek egy másik az eredetivel azonos írású és ugyancsak hártyára irott, de pecséttel el nem látott példánya is, melynek szövegében a que superinde habuissent

Next

/
Thumbnails
Contents