Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

constituti sponte et libère sunt confessi in hunc modum, quod quamvis partes inter easdem racione et pretextu totális posses­sionis Kethzer in comítatu Tholnensi existentis habite lis et controversionis matéria mota fuerit et suscitata, tamen ipsi per composicionem nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem parcium amancium in talem pacis et concordíe devenissent unío­nem, quod primo porcionem illám, quam Emericus Bors de Tharkay pro sexaginta florenis auri a prefato Thoma de Kethzer titulo pignoris tenuisset, annotatus Georgíus Azthalnok et domina Veronica consors eiusdem dictos sexaginta florenos auri eidem Thome ad redimendam ipsam porcionem possessionariam exsolvere debeant, qua redempcíone facta, totális possessio Kethzer partes inter predictas simul cum cunctis suis utilitatibus, puta terris arabilibus cultís et incultis, pratís, silvis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus, molendinis et eorum locis, piscinis, piscaturis, píscinarumque locis, item vineís vinearumque pro­monthoriis, nonis et muneribus ab eisdem vineís provenientibus aliisque universis fructibus quovís nominis vocabulo vocitatis ad ipsam possessionem spectantíbus et pertinere debentibus equaliter dividi debeat, ita, quod curia nobilitaris condam Petrí de eadem Kethzer loco sessionis Mathei Galambos cedat in divisione prefato Thome de Kethzer, alie autem universe sessiones et loca sessíonalía tam populose, quam déserte inter se dividantur, hoc non pretermisso, ut universe terre arabiles, prata, vel fenilia et alie utilitates ad proprias curias nobilitares pertinentes equali divisione dividantur ; item eciam hoc addito, quod si alíque terre arabiles culte vel inculte, silve, prata et alie utilitates ad dictam possessionem Kethzer ab antiquo pertinentes et a maníbus alíenís iuridice reoptinere (!) et reacquirere poterint communi cum expensa, extunc consimiliter in duas rectas et equales partes inter se dividere teneantur. Casu autem contingente, quod si racione prescripte possessionis Kethzer et pertinenciarum eiusdem per alíquem vel aliquos lis et questionis matéria mota fuerit, eandem possessionem simul cum litteris et Iitteralibus instrumentis ac expensis protegere et perpetuali divisione dividi (!) debeant et teneantur. Item líttere et litteralia instrumenta factum prefate possessionis Kethzer tangencía et corcernencia annotatus Georgius Azthalnok et domina Veronica consors eiusdem pre manibus ipsorum ad presens haberent, easdem et eadem manibus prefatorum Thome et Ladislai dare et assignare debeant et teneantur, tali condicione mediante, quod si paria earundem

Next

/
Thumbnails
Contents