Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna salutem in omnium salvatore. Ad univer­sorum tam presencium quam futurorum noticiam harum série volumus pervenire, quod magister Stephanus filius Johannis dicti Tywan de Byk canonicus ecclesie Jauriensis, Paulus filius Michaelis et Johannes dictus Manko de eadem Byk pro se personaliter ac pro Paulo et Emerico fratribus suis idem magister Stephanus, nec non Michaele, Stephano et Petro filiis ipsius Pauli et David filio Johannis filii prefati Michaelis idem Paulus, item pro Petro et Dominico filiis ac Stephano fratre patruele suis et Philippo filio eiusdem Stephani de dicta Byk idem Johannes Manko sine literis procuratoriis, onera tamen et gravamina, si in subscriptis persistere nollent, per omnia super se assumpmendo, nec non Ladislaus literátus de Paztor pro Ladislao filio Georgii, Johanne, Thoma, Petro et Paulo filiis Stephani dicti Sándor, ac Luca filio Georgii de annotata Byk, cum literis procuratoriis capituli ecclesie Jauriensis, ab una, parte vero ab alia nobilis domina Agatha vocata filia condam Symonis filii Vynczlo de iamfata Byk, pro se similiter personaliter ac pro nobilibus puellis Elizabeth et Kathe­rina vocatis filiabus suis in etate tenera constitutis, onera earum­dem modo simili ad subscripta in se assumpmendo, coram nobis constituti confessi sunt viva voce in hune modum, quod quia prefata domina Agatha cum suis prolibus unacum annotatis nobilibus ex una progenie et eis in linea consanguineitatis atti­neret, sopitis et sedatis universis causis, litibus et controversiis hucusque inter partes quoquomodo motis et suscitatis, literisque superinde emanatis cassatis, anullatis ac viribus carituras pro­nunciatis, ideo ipsi ob amorem fraternalis dileccionis ipsam do­minam Agatham et heredes eiusdem in fratrem condivisionalem recepissent et adoptassent, istomodo, quod in prefata possessione Vynczlofaluabyk curiam seu sessionem propriam prefati condam Simonis filii Vynczlo, patris utputa ipsius, in qua nunc eadem personalem facérét residenciam, neenon sex sessiones iobagio­nales, quarum quator pênes eandem curiam a parte occidentis seu fluvii Repcze et due ex opposito eiusdem curie in alia linea eiusdem possessionis adiacendo cum omnibus utilitatibus videlicet terris arabilibus, silvis, nemoribus, pratis, pascuis, aquis fluvia­libus aquarumque decursibus et aliis quibuslibet utilitatibus qua­litercunque vocitatis ad easdem spectantibus, signanter vero quarta parte molendinorum in dicto fluvio Repcze decurrencium

Next

/
Thumbnails
Contents