Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

festi beati Georgii martiris (1422. máj. 1.) deventa extitisset ; tandem ipsis octavis instantibus, prefatus Johannes, filius Stephani, pro se personaliter et pro aliis predictis, idem ac annotatus Nicolaus, filius Michaelis, cum pro 1 procuratoriis litteris regali­bus ín nostram veniens presenciam, litteras domini nostri Sígis­mundi regís donacionales in op(p)ido Hradyscha sub ipsius secreto sígillo moderno ad suam propriam commissionem in dominica Ramis palmarum in anno proxime transacto preterita (1421. márc. 16.), regnorum suorum anno Hungarie etc. trice­simo quinto, Romanorum undecimo et Bohemie primo patenter confectas, nobis demonstravit continentes, quod ipse domínus noster Sigismundus rex consideratis fidelítatibus et fidelium serviciorum gratuitis meritis Johannis, fílii Nicolai de Alsó Berchel, quibus ipse sue maiestati studuisset complacere, pre­dictam possessionem Alsó Berchel in comitatu Neugradiensi apud suas et fratrum suorum predíct[orum . . . 2 ]m, in cuius pacifíco dominio ipsius Johannis filíi Nicolai et fratrum suorum . . , 3 ab antiquo, ut dictum fuisset, perstitissent persisterentque . . , 4 de presenti, cum omni iure suo regali ín ipsa possessione Alsó Berchel habito, inquantum ad suam spectasset collacionem, simulcum universis suis utilitatibus et pertinenciis sub ipsarum veris métis et antiquis limitibus, quibus ab olim tenta fuisset et possessa, denuo et ex novo nove sue donacionis título et omni eo iure, quo eadem sue quomodolibet incumbisset (!) collacioni, ex certa sue maiestatis sciencia prelatorumque et baronum suorum consilio, memorato Johanni, filio Nicolai de dicta Alsó Berchel et per eum Laurencio carnali, item Stephano, filio Lewstachii et Johanni de eadem Alsó Berchel, condivisi nalibus fratribus suis ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedisset, donasset et contulisset perpetuo et irrevocabiliter tenendam et habendam, salvo iure alieno. Quibus exhibitis, racionem prémisse contra­díctorie inhibicionis assignare postularunt per Andreám filium Nicolai antedictum, Quo audito, idem Andréas in nostram per­sonaliter exurgendo presenciam, respondit tali modo, quod ipse tempore statucionis predícte possessionis Alsó Berchel dictis actoribus fiende pro eo fecisset prohibicionem prenotatam, quia ipse Johannes, filius Nicolai, fraudulenter et dolose regiam sere­nitatem informando, dictam totalem possessionem Alsó Berchel, cuius recta média pars sua esset, pro se et dictis fratribus suis impetrasset ipsaque regalis clemencia porcionem suam eis non dedisset et ideo in dominium ipsius sue porcionis indebite subin-

Next

/
Thumbnails
Contents