Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

earum redditure nostram in presenciam invitate in facto ipsius porcionis possessionarie litteralia instrumenta habere et exhibere assumpsisse, tandem vero ad exhibendum eadem non venisse, nec mísisse et ad exhibicionem eorundem instrumentorum primo evocate, et demum in tribus foris comprovincialibus legitimé proclamate ad neutrum predictorum terminorum eis iuridice assignatorum venire vei mittere curasse, ex premissis manifeste reperiebantur, consuetudinaria vero huius regni lege ab antiquo requírente quiscunque in facto aliquorum iurium possessionari­orum instrumenta se habere díxerit et eadem exhibere assum­pserit et non exhibuerit, ad exhibendumque ipse primo evocatus, tandem in tribus foris proclamatus non venerit, nec miserit, ex tune talía huiusmodi instrumenta facto in eodem amplíus exhiberi non valeret, requisitor autem huiusmodi iurium possessionariorum in domínium eorundem de iure statui deberet atque introduci, pro eo vestram amicicíam presentibus petimus reverenter, qua­tenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo présente Nicolaus, filius Dionisy de Harkan, vei Laurencius, filius Lucazi de Bogizlou, aut Stephanus, an Nicolaus, sive Petrus de Saag, alíis absentibus, homo noster ad faciem pre­dicte porcionis possessionarie condam Peteu, filii Martini, ín eadem Kury habite, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi légitime convocatis et presentibus accedendo, eandem cum omnibus suis utilitatibus in facie eiusdem existentibus annotato Petro, filio Stephani eo iure, quo sibi dinoscitur pertinere, statuât et committat in perpetuum possidere, tenere pariter et habere, contradiccione ipsarum nobilium dominarum et aliorum quorumlibet non obstante. Et post hec ipsius possessio­narie statucionis seriem, ut fuerit expediens, ad octavas festi beati Georgii martyris nunc venturas (1379. május 1.) nobis amicabiliter rescribatis. Dátum ín Vysegrad vigesimo secundo die termini prenotati anno domini M 0 CCC°LXX° octavo. (1378. okt 27?) Nos enim ipsius peticíonibus aquiescentes una cum pre­fato Laurencio homine eiusdem, hominem nostrum magistrum Bartholomeum, socium et concanonicum nostrum, ad premissa peragenda pro testimonio transmisimus. Tandem iidem ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi secundo die festi beati Nicolai confessoris proxime preterito (1378. dec. 7.) ad faciem predicte possessionarie porcionis condam Peteu filii Martini in dicta Kury habite, vicinis et commetaneis suis uni­versis inibi legitimé convocatis et presentibus accedendo, eandem

Next

/
Thumbnails
Contents