Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

Petro, filio Stephani de Kury, cum procuratoriis litteris nostris contra iam dictas nobiles dominas, relictam Johannis filii Simonis ac consortem Herbordi, filias videlicet Peteu, filii Martini de eadem Kury, ab octavis festi beati Georgii martyris viginti septem diebus continuis légitime stetisset in termino coram nobis, qui iuxta continenciam litterarum nostrarum evocatoriarum et vestrarum rescripcionalium super factis in eisdem contenus litteralia earum instrumenta exhibi curare non venissent, nec misissent, nec iudicia sex marcarum nobis et parti adverse per­solvere debentes persolvissent, ídeo ipsas pro earum non veniencia in iudícíís consuetís, pro non solucione vero dictorum iudic(i)orum in duplo eorundem commisissemus fore convictas, si se racionabiliter non possent excusare. Quibus quidem ex­hibitis prefatus Nicolaus dictus Forgou allegaverat in hune modum, quod si iuri consonum foret et equitati videretur (!) extunc prefatus Petrus, filius Stephani de Kury easdem nobiles dominas, scilicet relictam Johannis filii Simonis et consortem Herbordi, filias videlicet dicti Peteu, filii Martini, premissa earum litteralia instrumenta exhibituras de díctísque iudícíis nobis et parti adverse satisfacturas in tribus foris comprovincialibus contra se facere vellet proclamare ; verum quia premissa alle­gacio predicti procuratoris ipsius Pétri filii Stephani iusta et iuri consentanea fore cernebatur, eedem eciam nobiles do­mine premissa earum instrumenta exhibiture ac de dictis iudiciis in toto decem et octo marcas facientibus nobis et partis adverse satisfacture contra eundem Petrum filium Stephani in tribus foris comprovincialibus nobis et dictis regni nobilibus proclamare debere censebantur, pro eo vestram amiciciam litteratorie pecieramus diligenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fide dignum, quo présente homo noster infra declarandus memoratas nobiles dominas relictam Johannis, filii Simonis ac consortem Herbordi, filias videlicet Peteu, filii Martini, premissa earum litteralia instrumenta exhibituras ac de dictis iudiciis nobis et parti adverse satisfacturas contra eundem Petrum filium Stephani de Kury ad octavas festi beati Michaelis archangeli tune affuturas (1378. okt. 6.) in tribus foris compro­vincialibus nostram in presenciam puplice 5 (!) et manifeste faceret proclamare, promulgando ibidem, ut si venirent et premissa earum litteralia instrumenta exhibèrent ac de dictis iudiciis in toto decem et octo marcas facientibus nobis et parti adverse satisfacerent, bene quidem, alioquin, non obstante ipsarum ab-

Next

/
Thumbnails
Contents