Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XVIII.A Nagy- és Szerdahelyi Huszár-családok czímere
1466. FEBRUÁR 6. DIÓSGYŐR. MÁTYÁS KIRÁLY A NAGY- ÉS SZERDAHELYI HUSZÁR-CSALÁDOKNAK CZÍMERT ÁD. (Eredetije az Ernst-múzeumban, Budapesten. — Turul, 1907. Ikl.) Comissio propria domini regis. Nos Mathias dei gratia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc., memorie commendamus tenoré presentium significantes quibus expedit universis, quod nos considerantes fidelitates et fidelia servitia fidelium nostrorum nobilium Gregorii Magni et Petri Hwzar de Zerdahel per eos primum sacre dicti regni nostri Hungarie corone, tamdemque maiestati nostre exhibita, hec arma seu nobilitatis insignia que in principio seu capite presentium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus figurata sunt et distincta prefatis Gregorio Magno et Petro Hwzar de Zerdahel, ipsorumque posteritatibus universis utriusque sexus, animo deliberato ex certa nostra scientia dedimus, donavimus et contulimus, atque ex mera plenitudine nostre speciális gratie presentibus elargimur, ut ipsi, ipsorumque heredes et posteritates universe pretacta arma seu nobilitatis insignia, more aliorum regni nostri nobilium armis utentium, ubique in proelijs, hastiludiis, duellis, torneamentis ac aliis ómnibus exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigilis, anulis, velis, cortinis, vexillis et sepulturis, ac generaliter in quarumlibet rerum et expedicionum generibus gestare et ferre, necnon ómnibus gratijs, honoribus et libertatibus, quibus ceteri regni nostri nobiles armis utentes, quomodolibet de iure vei consvetudine utuntur, gaudere atque frui valeant, tantoque ampliori studio ad honorem et obsequia nostre regalis dignitatis eorum solidetur intentio, quanto sese largiori favore regio decoratos conspiciunt et muñere gratiarum. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras secreto sigillo nostro quo utimur inpendenti communitas eisdem duximus concedendas. Dátum in Dyosgyewr in festő beaté Dorothee virginis et martiris, anno domini millesimo quadringentesimo sexagésimo sexto, regni nostri anno octavo, coronationis, vero secundo. A czímer: Balra dőlt, kerektalpú, oldalán | gos, vörösharisnyás, ezüstsarkantyús férfiláb, behajló pajzs arany mezejében a bal felső j bokája felett bevágott magyar karddal. Sisaksarokból előtűnő, térdben hajlott, vörösnadrá- ! dísz: arany félszárnyon a pajzsbeli kard.