Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

XIII. Eperjes város czímere

1453. JANUÁR 3. BÉCS. V. LÁSZLÓ KIRÁLY EPERJES SZAB. KIR. VÁROSNAK CZÍMERT ADOMÁNYOZ. (Eredetije Eperjes szab. kir. város levéltárában. — Turul, 1911. 16.) Conimissio propria dotnini regis. Nos Ladislaus, dei gratia Htmgarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex, Aus­trieque et Stirie dux, necnon marchio Moravie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos consideratis fidelitati­bus et fidelium servitiorum meritis ac integerrima mentis constantia, quibus fidèles nostri circumspecti iudex, iurati ceterique cives et tota comunitas civitatis nostre Eperyes primum progenitoribns nostris et tamdem nobis precipue in hiis preteritis disturbiorum temporibus se et sua multis fortune casibus pro nobis submittentes, gratos se reddiderunt et acceptos, volentes eisdem aliquas nostre benivolentie ostendere primicias, hec arma seu armorum insignia, videlicet clipeum in cuius superiori parte tres rose rubee in campo albo, subtus vero quatvor linee late, wulgo Strich dicte, due albe et alie due rubee depicte sunt, prout in capite presen­tium literarum nostrarum, suis appropriatis coloribus distinctius figurata sunt, ex certa scientia et animo deliberato de prelatorumque et baronum nostrorum consilio prefate civitati et eius comunitati, que pro tempore fuerit, dedimus donavimus et contulimus, ymmo damus donamus et conferimus, ut ipsa civitas eiusque comunitas sen iudices iurati ac officiales huiusmodi comunitatem représentâtes, huiusmodi armis seu insigniis, more aliarum civitatum armis utentium a modo in antea per­petuis semper futuris temporibus in sigillis, cortinis, vexillis, velis, papilionibus, domibus et generaliter quibuslibet rebus, clenodiis, actibus et exercitiis uti et gaudere ac ea déferre possint sub eisdem gratiis honoribus et libertatibus, quibus alie civitates armis utentes de iure vel de consvetudine gaudent et fruuntur. Suscipiat ergo ipsius civitatis comunitas hoc primum singnlaris nostri favoris decus et tanto ardencius ad honorem maiestatis nostre regie et successorum nostrorum ipsius in antea solidetur devotio, quanto se nostro tarn gratioso favore perspexerit honoratam. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessi­Magijar Czúneres Emlékek. III.

Next

/
Thumbnails
Contents