Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

X. Pozsony város czímere

I436. JÚLIUS 9. ZSIGMOND KIRÁLY POZSONY VÁROSÁNAK RÉGI CZÍMERÉT MEGERŐSÍTI. (Eredetije Pozsony város múzeumában. ~ Turul, 1901. m.) Relatio Stephani de Aran comitis Newgradiensis. Nos Sigismundus dei gratia Romanorum imperator semper augustus ac Hun­garie, Bohemie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex, notum facimus tenore presentium significantes quibus incumbit universis, quod nos dignum arbitrantes imperialem atque regalem excellentiam illa deberé, concederé et liberaliter elargiri, perqué fidelium numerus augeatur, et principantis dementia, cui in multitudine populorum, proprium est gloriari, in subiectorum quiete et pacis amenitate gratulatur, tune enim solium cesaree atque regie maiestatis prestantius exaltatur, dum subiectorum caterva continua suscipit felicium profectuum incrementa. Hac siquidem ducti consideracione nichilominusque, tum ad humilime et devote supplicationis instantiam fidelium nostrorum providorum Stephani Raneys magistri civium ac Nicolai Pachrad civis civitatis nostre Posoni­ensis, per eos in ipsorum, ac ceterorum universorum et singulorum civium, hospi­tum et incolarum eiusdem civitatis nostrae Posoniensis, nominibus et personis maiestati nostre propterea porrecte, tum eciam attentis et consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum et gratuitis meritis prefatorum civium, hospitum et inco­larum ipsius civitatis nostre Posoniensis, per ipsos his proximis disturbiorum temporibus, iam deo auspice sedatorum, in quibus nonnulli Bohemi et Moravi, eotunc in reprobum sensum dati et rebellionis calcáneo ducti partes nostras superio­res invadenti et devastanti, ipsam civitatem nostram Posoniensem hostiliter surri­pere attemptarunt, in conservatione et tuitione eiusdem civitatis nostre constanter et inviolabiliter, ac sine cuiuslibet note macula et scrupulo, maiestati nostre et sacre corone nostre, ac ipsius regni nostri Hungarie observatis et impensis; volen­tes eosdem propterea quodam speciali et notabili favore prosequi et benivolentiam nostram eis ostendere munificiam et liberalem, sigillum in forma circulan seu rotunda, campi rubei, in quo civitas alba, quadrangularis a parte inferiori, quasi ex fundamento sursum erecta et certis meniis adornata, habens tres turres, tecturis Magyar Czüneres Emlékek. III.

Next

/
Thumbnails
Contents