Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

XXXI. Gyulay Balázs czímere

159I. FEBRUÁR 3. GYULAFEJÉR VÁR. BÁTHORY ZSIGMOND ERDÉLYI VAJDA GYULAY BALÁZSNAK NEMESSÉGET ÉS CZÍMERT ÁD. (Eredetije 1905-ben Gyulai Pál birtokában oolt Budapesten. — Turul, 1905. 32.) Nos Sigismundus Bathori de Somlio, waivoda Transsylvaniáé et Siculorum comes etc. Memorise commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit uni­versis, quod nos, cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum, sig­nanter vero magniíici domini Francisci de Gezth, consiliarii nostri propterea factam intercessionem, turn vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis nobilis Blasii de Giula, cubicularii eiusdem Francisci Gezthy, quae ipse nobis et huic regno pro locorum et temporum varietate íideliter exhibuit et impendit, ac ín futurum etiam exhibiturus et impensurus est, eundem Blasium Giwlay ex statu et conditione plebea, in qua natus est et hactenus extitit eximendum, ac in caetum et numerum verorum regni Hungáriáé et Transsilvaniae nobilium annumerandum, aggregandum et ascribendum duximus, prout annumeramus, aggregamus et ascri­bimus. Decernentes expresse, ut idem Blasius Giwlay, haeredesque et posteritates utriusque sexus universae a modo deinceps pro veris et indubitatis nobilibus habeantur et reputentur. In signum autem huiusmodi verae et perfectae nobilitatis eorum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet triangulare rubri coloris, quod spacio quodam ceu fascia caerulei coloris transversim in duas aequales partes dividitur, id vero Chrysii íluvii nota est, in superiori deinde scuti parte flos lilii candidi et in inferiori illi e regioné respondens rosa similiter Candida, istius Blasii animi candoris probaeque mentis certissima indicia, est depicta, prout haec omnia ín capite seu principio praesentium litterarum nostrarum docta manu et arte pictoris suis appropriatis coloribus clarius expressa et depicta esse cernun­tur: animo deliberato et ex certa scientia nostra annotato Blasio Giwlay, ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, dedimus et contulimus, annu­entes et concedentes, ut ipse, eiusdemque haeredes et posteritates utriusque sexus universae, praescripta arma seu nobilitatis insignia a modo imposterum more alio­rum verorum et nativorum nobilium armis utentium, ubique in praeliis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis ac aliis quibusvis exercitiis nobilitaribus et mili-

Next

/
Thumbnails
Contents