Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XXVI. Az Armbruster-család czímere
XXVI. (LXXVI.) 1518. JUNIUS 3. BUDA. II. LAJOS KIRÁLY AZ ARMBRUSTER-CS ALADNAK CZÍMERT ÁD. (Eredetije a M. N. Múzeum levéltárában. — Turul, 1916. 97.) Commissio propria doraini regis. Lodovicus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. tibi fideli nostro circumspecto Jacobo Armbrust, filio quondam fidelis nostri prudentis et circumspecti Michaelis Armbrust magistri civium civitatis nostre Cibiniensis salutem et gratiam. Regalis sublimitas inter ceteros actus suos mirificos id semper precipuo studio operari consuevit, ut troni et nominis sui gloria veluti radii solis late per orbem diffusa, eterno nominis sui splendore coruscaret ad quod accidit, ut diligenti sua prudentia meritorum atque obsequiorum quorumcunque suorum subditorum pensata qualitate hos favore et benivolentia regia complectatur, alios honoris et dignitatis prestantia attollat et illustret, ceteros vero iuxta fidelia subditorum ipsorum donariis libertatibusque precipue dignos sibi conciliet, devinciat. Sane igitur turn ad humillimam suplicationem et intercessionem illustris principis domini marchionis Brandemburgensis Georgii affinis nostri charissimi, nostre per eum propterea porrectam maiestati, turn vero revocantes in animum quanta fide et fidelitate prefatus condam Michael Armbrust, magister civium memórate civitates nostre Cibiniensis, pater scilicet tuus primum serenissimo condam domino Wladislao regi, genitori nostro charissimo felicis reminiscentie, deindeque dicte civitatt Cibiniensi et toti reipublice eiusdem adhuc in humanis agenti complaceré studuii et serviré, attentis etiam et consideratis fidelitatibus et servitiis fidelibus, que uti didicimus pretactus condam genitor tuus dum viveret, sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone iuxta sue possibilitatis exigentiam constanter exhibuit et ostendit, quorum contemplatione de singularibus honorum gratiis et liberalitate nostra regia amplecti volentes, hec arma seu nobilium insignia, scutum videlicet triangulare varus divisum coloribus superne rubro, inferne nigro, cuius campus excipit candidi leonis preferocis effigiem, ore hiante, caudaque crispata, que sinistro posteriore pede innixa, dextro baliste auree incurvum arcum compressisse, ambobus itidem anterioribus pedibus diductis, altero nervum baliste, altero temonem tenaciter cepisse visitur. Supra scutum galea est argéntea, aureis intermediis ornata, e cuius vértice due ale aquile prominent eodem colore quo campus scuti, hec similem formam leonis in scuto existentis gestare cernuntur. Conus galee demittit flores non ignobiles interim aureo, interim rubro albicanteque coloribus contortos et vento Magyar Czi'meres Emlékek. Hi. I O