Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

XXV. Engel Péter czímere

XXV. (LXXV.) 1517. OKTÓBER 6. BUDA. II. LAJOS KIRÁLY ENGEL PÉTERNEK, BRASSÓ VÁROS TANÁCSOSÁNAK CZÍMERT ÁD. (Eredetije Brassó város levéltárában. — Turul, 1909. 103.) Commissio propria domini regis. Ludovicus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. tibi fideli nostro prudent! et circumspecto Petro Engel iurato civi civitatis nostre Brassoviensis salutem gratieque nostre regie augmentum. Decet principes provectioni et incremento honoris et insigniorum non solum domesticorum et aule sue internorum familiarum sed et eorum quorum provida circumspectione res et amplitudo civitatum mode­rantur opportune intendere et eos quoque iuxta qualitatem suorum meritorum regio muñere prosequi, hinc est quod nos de tua fide et integritate ac servitiis quibus te nostra hac munificentia dignum prestitisti certa fidaque relatione nonnullorum fidelium nostrorum edocti te heredesque tuos universos gratia nostra regia prose­quendos et presentibus armorum insigniis illustrandos non inmérito arbitrati sumus. Que ut officio quoque calami explicasse vel in parte videamur, hec sunt puta scutum triangulare, Celestino colore per totum extenso, in quo cervi effigies secun­dum collum sagitta transfixi, aureis cornibus sed reliquum corpus naturaliter colorati, venatoris insidias propere fugientis cernitur. Supra scutum est galea argénteo colore insignis, e cuius vértice flos bicolor prominet aureus videlicet et saphireus qui sensim demissus et intortus cassidem scutumque variatis vicibus et replicatis colo­ribus exornat, prout hec presentibus litteris nostris artificis manu distinctius sunt expressata. Ea igitur tibi heredibusque et posteritatibus tuis universis animo deli­berate et ex certa nostra scientia dedimus, donavimus et contulimus, immo damus et elargimur, presentium per vigorem, ut tu tuaque posteritas omnis prescripta arma et insignia ubique more aliorum armis utentium amodo imposterum in preliis, hastiludiis, sigillis, velis, cortinis, ceterisque omnibus exercitiis militaribus et gene­raliter in quarumlibet expeditionum generibus ferré, gestare et eisdem pro libito uti, frui et gaudere possitis et valeatis, tuaque posteritas valeat atque possit. In cuius rei memoriam presentes litteras nostras secreti sigilli nostri, quo ut rex

Next

/
Thumbnails
Contents