Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XXII. Az Érky-család czímere
1514. ÁPRILIS 6. BTJDA. II. ULÁSZLÓ AZ ÉRKY-CSALÁDNAK NEMESSEGET ÉS CZÍMERT ÁD. (Eredetije a Szirmajj-csalúdnak a M. N. Múzeumban leiéteményezelt leoéltárában. — Tuitil 1962. 90.) Wladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. tibí fideli nostro nobili Blasio de Erk salutem gratieque et favoris nostri regii incrementum. Guiri principum rerumque moderandarum fastigium tenencium status ex eo máxime ampliari elucescere que vel ipsa experientia testante consueuerit idque ad famam et gloriam eorum illustrandam plurimum accederé videatur ut subditorum suorum obsequiis ac meritis que digna quadam trutinacione pensatis quemquam eorum non solum condignis ac debitis verum plerumque maioribus honorum accessionibus regia liberalitate condecorent atque remunerent ac in eos sese quamgraciosos et perbenignos prebeant ut ex hoc eciam subditorum ipsorum animi ad promerenda ea quibus sese cohonestaros a regia celsitudine conspiciunt studiosius acriusque inflammentur. Sane igitur nos considerantes tuam fidelitatem et servitia fidelia, que nobis et sacre regni nostri Hungarie corone iuxta tue possibilitatis exigentiam uti didicimus, et fideliter et constanter exhibuisti, accedente etiam nichilominus supplicatione nonnullorum fidelium nostrorum per eos nostre maiestati pro tui parte oblata, unde volentes sub nostro hoc felici regimine te hoc honoris inicio honestare, te tuique gracia honestam dominam Vrsulam consortem tuam vestrosque heredes et posteritates utriusque sexus universas a statu ignobilitatis et rusticitatis eximentes, in veros nobiles huius regni nostri preficiendos et creandos, cetuique et numero ceterorum nobilium huius regni ascribendos et annumerandos duximus, immo eximimus ac preficimus et creamus ascribimusque et annumeramus presencium per vigorem, decernimus ut a modo imposterum veri nobiles huius regni habeamini et reputemini omnibusque illis libertatibus et prerogativis quibus ceteri nobiles utuntur, vos quoque uti, frui et gaudere possitis et valeatis. Cuius quidem nostre in te gratie et munificentie volentes te insigniis quoque nobilitaribus exornare, hec arma prout in capite presentium litterarum nostrarum pictoris artificiosa manu distinctius sunt expressata et figufrata ani]mo deliberato et ex certa nostra sciencia tibi et per te utriusque sexus tuis posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus