Domanovszky Sándor: József nádor iratai II. 1805-1807. (Budapest, 1929)

1806

tioriem redoleret, eademque proinde absque novo altissimi aerarii aggravio diutius subsistere nequiret; verba enim superius addueta elare innuunt regulamentum anni 1751 tantum ad pacis tempus semet referre ; quidcunque proinde ad statum belli et castra spectat, veluti etiam nosocomia campestria eorumque individua extra ejusdem provisionem recidit et ab aerario competenti intertentione, neces­sariaque erga praestandam bonificationem quarterialemque eensum procuranda adcomodatione pro vi déri debet. Sed nec pacis tempore praeadductum fundamentale regulamenti militaris princípium ita late patenter, prout Cons [ilium] Aulae Bellicum putat, assumi potest, nam stabilita hac ejusdem explanatione liceret Regni H[un]gariae intertentionem et inquarterisationem inde­finiti imo proprms vires excedentis militum numen imponere, quae dispositio innumeris sub praetextu militaris servitii exercendis vexis et praegraviis ansam daret. Ipsi b[eni]gni regulamenti tenores ostendunt, quod idem in sublevamen contribuentis plebis conditum fuerit, quidquid proinde eundem ultra justam proportionem gravât, sensum hujus provi­sions excedit. Competit quidem juxta praefatum regulamentum Ma[jes]t[a]ti V[est]rae Sacr[atissi]mae jus pro suprema authoritate sua regia ac rerum adjunctis numeium militiae ad regnum disponendae tarn quoad quantitatem, quam et quoad qualitatem determinandi ; ast M[ajes]t[a]tem V[est]ram Sacr[atissi]mam in hac determinatione semper status fidelium suorum subditorum b[eni]gnam reflexionem habituram, quivis qui paternnm suum cor noscet, facile sibi per­suadebit, nec ab iisdem quidquid ultra suas vires exacturam, quin immo in quantum imperiosa rerum adjuncta id inevitabiliter neees­sariuni redderent, ut pars regni vel etiam tota H[un]g[a]ria majori onere, quamcui ferendo par est, gravetur, M[ajes]t[a]tem V [est] ram Sacr[atissi]mam etiam hujus praegravii bonificationem elementer dispositurum esse non dubitabit. Praeter dislocatam in regno militiam et ad hunc spectantes générales gratuito quarterio providendis, regulamentum anni 1751 de reliquis extra banc classem recidentibus penes armorum p[rae]­feeturas, bellicos commissariatus, annonae officia et cassas bellicas constitutis individuis attum facet ethinc fit, quod juxta praevigentem usum, major horum individuorum pars, in quantum posteriores normales resolutiones aliud non disposassent, nec hucusque gratuitis sed per aerarium militare conductis quarterns providentur. Dispositio haec b[eni]gni regulamenti posteriori usu firmata sufficienter praefatam Cons[ilii] Aulae Bellici explanationem énervât. Quid secundo ejusdem aulici dieasterii fundamento obvertem, an illud velut productum minus rectae negotiorum regni H[un]­g[a]riae cognitionis risu excipere, aut tamquam absurdum simpliciter praeterire debeam, nescio.

Next

/
Thumbnails
Contents