Domanovszky Sándor: József nádor iratai II. 1805-1807. (Budapest, 1929)

1805

dislocatam, quam brevissima et optima sit, dein vero ductus viarum ita dirigantur, ut militia et commeatus ocyus et absque impedi­ments ad illa loca promoveri possint, quae erumpente bello maxime hostium ineursioni expósita sunt, vel quae pro tutandis regni limitibus apprime apta sunt. Quod etiam alter bic scopus faciliori modo per generale illud struendarum in regno viarum systema, quod superius demisse proposui, quam per partiales inviationes assequi possit, nemo inficiabitur. Restât tarnen hic adhuc remon­strandum, an propositione bac per M[aies]t[a]tem V [est] ram Sacr[atissi]mam non ratihabita, ad obtinendum bunc scopum id necesse sit, ut quae vis viarum exstructio Ma[ies]t[a]ti V [est] rae Sacr[atissi]mae substernatur, vel an sufficienter iidem per modo vigentem provisionem prospectum sit. Cuique regni Hungariae manipulationis, qui negotium in eodem intimiorem notitiam habenti primo statim obtuta ad oculos incidit, quod donec systema fixae dislocationis militaris actualitas­que hujus militiae ad regni provisionem residentis pro perpetuo defixa non fuerit, scopus ille assequi non possit, ut tales exstruan­tur viae, quae meliorem et breviorem inter dislocatam militiam praebeant communicationem perdurante enim moderno dislocationis ac alimentationis militiae systemate, juxta quod co[mi]t[a]tuum et dicasteriorum activitate tributum est dislocationes immutare, omnes hunc in finem factae expensae eo magis vanae et cum aggravio contribuentis plebis conjunctae essent, quod immutata dislocatione usus earundem cessaret. Secundum puncti hujus membram quod attinet demisse praemittere debeo ipsum physicam regni Hungariae situationem remónstrare, seopo hoc necessarium non esse, ut a proexistente moderna provisione recedatur. Cingitur nam regnum hocce ferme unice haereditariis Ma[ies]t[a]tis V[est]rae Sacr[atissi]mae pro­vinciis, quae primum hostilem impetum sustinere debent, ac hunc in finem alioquin necessario milite provisae sunt, ea denique in parte, ubi H[un]g[a]ria Turciae contermina est, tegitur confiniaria militia, defenditur ipsa Turcici Imperii debilitate. Quam in partem proinde oculi vertantur patet rationem defensionis regni non tarn praesentaneam esse, ut haec extraordinarias dispositiones praere­quirat, sed fatali etiam casu defensionis finium regni (quod Deus avertat) praesto existente sufficere ad scopum militarem videtur, si solidae ac commodae viae ad principalia limitum puncta ducentes existant, si hac cum viis vicinarum provinciarum neetantur. Quum autem ad promotionem interni et externi commercii alioquin necesse sit, ut quo plures praesertim intra majores ci[vi]t[a]tes ac emporia, vicinasque provincias struentur solidae viae, quaecunque vero hanc in rem in regno disponantur, uti superius me sufficienter remon­strasse puto, Altissimam inspectionem in moderna etiam provisione einigere non possint, demisse censeo perid scopum militaris defen-

Next

/
Thumbnails
Contents