Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára ötödik kötet (Budapest, 1897)
i8 1703. tune ac congrue prosequi decrevisse. Quemadmodum illud ipsum insigne fidelis aeque ac generosi animi documentum Consilium Ejus Aulae-Bellicum suo quoque loco debita semper reflexione condecenter respicere, ac considerare nequáquam intermittet, plenarie confidens eundem dominum Baronem in demonstrando eximio hoc suo ad promovenda Majestatis Suae sacr. servitia, illo deinceps quoque non tantum in persona sua continuaturum, sed et adjacentes quoque comitatus ad parem ulterioris constantiam strenue adhortari minime destiturum. Et licet petitis ab eo simul propositis, quoad primum scilicet super diminuendo contributionum onere, currentis praecipue anni, et quoad secundum super centum quindecim Comitatus Zathmariensis portis ad quinquaginta, Ugoziensis vero viginti septem portis ad decern restringendis, siquidem mere provincialia sint, quae repartitione generali hujus anni jam conclusa mutationem non admittunt, nisi per ipsum et regnum (utpote cui soli portarum rectificatio et contributionum distributio competit) decernendam, ex parte Consilii Aulae-Bellici, quantumvis libenter tarn Domino Comiti, quam ipsis etiam Comitatibus faveret, annui pronunc haud possit, eaque propter instantia haec ad proximam usque novam repartitionem militarem differri debeat ; nichilominus tarnen, quae eatenus necessaria apud inclytam deputationem ministerialem proponentur, Consilium hoc Aulae-Bellicum suis quoque officiis promoveré paratum erit. Quoad tertium occasione Comitatuum Zathmar, Ugocza et Beregh circa salis commercium adinstar Marmarosiensis Comitatus tractandorum, ut quantum res patitur, desiderio eorum gratifican velit, Inclyta Camera Caesareo-Aulica officiose abhinc requiritur. Quoad quartum ratione militiae nationalis cujusdam in partibus eis et trans Tibiscanis ad sopiendos et praeveniendos quosvis ejusmodi tumultus, Majestas sua Sacr. Caes. Regiaque benigne resolvit certas copias campestres equitum ac peditum hungaricorum, in superioribus quidem regni partibus sub generali Campi vigiliarum Prasfecto Domino Emerico Gombos, in inferioribus vero, aut meditullio regni sub ductu Domini Colonelli Comitis Stephani Kohary sufficienti