Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
Gabrielis Bethlen de Iktar consiliarii, exercituum nostrorum generalis et equitum aulicae nostrae militiae ac trium sedium siculicalium Chyk Gyirgio et Kaszon capitanei, comitatusque Huniadiensis comitis, quae ipse in quibuslibet arduis rebus et negotiis, publicum regni nostri bonum et emolumentum concernentibus, magni momenti legationibus bellicisque expeditionibus, principibus hujus regni Tanssilvaniae nostris praedecessoribus, pariter etiam nobis ac patriae charissimae, laudabili ac memorabili omnium de se testimonio hactenus praestitit, ac deinceps quoque praestiturum ipsum haud dubie confidimus; totales igitur et intégras possessiones Felpestes cum domo et curia nobilitari ibidem, Chioszan et Kurcz, portionesque possessionarias in possessionibus Keohin, Vlm, Nandor, Tamastelke, Simissagh, Vallya, Runk vocatis, omnino in comitatu Huniadiensi existentibus habitas, que alias Petri Makray de Zentgiorgy praefuissent, verum ex eo quod superioribus diebus ipse quoque factioni Stephani Kendi aliorumque infidelium contra personam dignitatemque nostram conspiratorum adhaesisset, et eo facto crimen laesae majestatis incurrisset, per notam perpetuae infidelitatis ejusdem Petri Makray ad nos, consequenterque collationem et dispositionem nostram rite et legitime devolutae et redactae essent; totum item et omne jus nostrum regium, si quod in eisdem etiam aliter qualitercunque existeret et haberetur, aut eaedem et idem nostram ex quibuscunque causis viis modis et rationibus concernèrent collationem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus alpibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis rluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem et idem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, memorato domino Gabrieli Bethlen, heredibusque et posteritatibus ipsius utriusque sexus universis, vigore aliarum literarum nostrarum donationalium superinde confectarum et emanatarum, in perpetuum, salvo jure alieno, benigne dederimus donaverimus et contu-