Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

lium nostrorum magnificorum Stephani et Alexandri Karolyi de Nagy-Karoly fratrum carnalium et uterinorum, quae ipsi pro locorum et temporum varietate occasionumque exigentia, domi ac militiae, cum vitae quoque suae periculis et fortuna­rum suarum discriminibus, sacrae cumprimis memorati regni nostri Hungáriáé coronae et deinde majestati quoque nostrae, non secus et augustae domui nostrae austriacae constanter simul et alacriter exhibuerunt ac impenderunt, seque dein­ceps quoque pari constantiae et alacritatis studio ac fervore exhibituros et impensuros pollicentur; cum igitur ob id, tum vero ex eo quod praefati fratres Stephanus et Alexander Karolyi vigore successionis penes condivisionalitatem de an­nis Millesimo trecentesimo nonagésimo sexto, Millesimo quingentésimo quadragesimo octavo, et Millesimo quingenté­simo septuagésimo tertio dudum evolutis, ex certis authen­ticis documentis et diversis literalibus instrumentis, cum fa­miliis ëx prosapia Simonis Eördüngh de genere Kaplony descendentibus, utpote Csomaközianis Bagossianis et Vetés­sianis deductam ac genealogice etiam remonstratam, posses­siones in portioné Ladizlai quondam Vetesy absque heredum in linea solum sexus masculini solatio, in anno Millesimo sexcentesimo nonagésimo tertio jam praeterito decedentis ac deficientis possessionaria, Mezőterem et Enczencz in Szath­mariensi, necnon Levelek in Szabolczensi comitatibus exi­stentes ac adjacentes, ex vi etiam legis patriae, signanter vero tituli quadragesimi septimi partis primae operis Decreti Tripartiti, hujusmodi bona et jura possessionaria inter fratres divisa, altero ipsorum heredibus carente, etiam post centum, ducentos ac plures quoque annos, in ceteros fratres super­stites et heredibus gaudentes devolvi innuentis, medio homi­num attactorum comitatuum, ubi nimirum praerecensitae pos­sessiones situatae essent, ad id suo modo exmissorum, legi­time apprehendissent, inque reali eorumdem possessione prae­fatae successionis ex fundamento etiam num existèrent, eosdem fratres Stephanum et Alexandrum Karolyi in jamfata prae­specificatarum possessionum successione — quam vigore praesentium clementer approbamus roboramus et ratificamus, benignumque nostrum consensum eidem praebemus et assen­sum, — totum etiam et omne jus nostrum regium si quod

Next

/
Thumbnails
Contents