Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

cxcv. A szatmári kapitányi tiszt körvonalazása és módo­zatai, Károlyi László kapitány számára, a bécsi hadi tanácsban megállapítva. Bécs, i6jo. dec. 20. Sacratissima caesarea regiaque Hungáriáé et Bohemiae majestas dominus noster clementissimus benigne intellexit ea puncta, quae eiusdem camerarius consiliarius et comita­tus Zathmariensis supremus comes, dominus Ladislaus Ká­rolyi, in humillima sua declaratione, antequam supremum ca­pitaneatum Zathmariensem suscipiat, exhibuit atque se super iis sequenti modo resolvit: Primo, anteriore consvetudine receptum est, ut ambo domini commendantes praesidii Zathmariensis, germanicus et hungaricus, mutuam colant correspondentiam, et ut neuter se alterius officio immisceat, adeoque aequum esse iudicatur, ut id ipsum etiam posthac, ne officia confundantur, observetur. Secundo, quo ad tesseram militarem et clavés arcis internae et externae, modus hucusque usitatus nequaquam tolletur. Tertio, si arcem hostili obsidione cingi contingeret, sua majestas caesarea et regia tali casu ulterius providere et di­sponere haud intermittet. Quarta et quinta petitio, inclytae camerae aulicee pro ulteriore ordinatione recommendabitur. Sextum est gravamen comitatensium, quod non imme­diate supremum capitaneum Zathmariensem concernit, prouti etiam ipsimet Zathmarienses super eo remedium petieruntl Septimum in eodem versatur cardine, et inhibitiones ex­cessuum hinc sunt expeditae. Ad octavum, in receptioné minorum confinii officialium antiquus servabitur ordo et consvetudo. Nono, res armamentarias subsunt earumdem summo prae­fecto, et tempore periculi talis fiet dispositio, ut pro defen­sione necessaria nullus erit munitionis defectus. Decimum est etiam civitatis gravamen, quod eadem urgere noverit.

Next

/
Thumbnails
Contents