Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
merita dignis praemiis, gratiis, honoribusque ac titulis, praeclaro majorum nostrorum exemplo prosequi, cumulare, atque ad seram posteritatem insigni cum eorum laude transmitiere satagentes; cum ob hoc igitur, tum vero consideratis et altius in animo nostro revolutis fide et fidelitate, fidelibusque et multiplicibus gratissimis servitiorum meritis fidelis nostri magnifici Ladislai Károlyi de Nagy-Károly, comitatus Zathmariensis supremi comitis et consiliarii nostri, quae ipse tarn suae sacratissimae quondam caesareae regiaeque majestati Ferdinando tertio, domino genitori ac praedfecessori nostro colendissimo felicis reminiscentiae, quam nobis, summa semper fide, constantia, diligentia ac indefesso studio, in prosperis aeque ac adversis rebus, pulcherrima cum nominis sui memoria praestitit et impendit, prout et in futurum pari fidelitatis et devotionis fervore exhibere et impenderé non cessabit; quocirca ut tantorum tamque excellentium ejusdem Ladislai Károlyi de praementionata Nagy-Károly — nobis utpote sive fidelitatis constantiam, sive in religione catholica propaganda zelum penitius inspicientibus — meritorum, quae si vita ipsius comité sufficienter compensan ac remuneran non possint, saltern post mortem illius aliquod extet a posteritate mérito imitandum monumentum; insuper attentis quoque et consideratis laudabilibus ejusdem filii Michaelis similiter Károlyi qualitatibus, de quo nobis juxta easdem aetatis progressu optima quaeque pollicemur, eundem itaque Michaelem Károlyi de praetitulata Nagy-Károly gratia nostra speciali prosequi volentes, in verbo nostro regio in eo assecurandum et affidandum duximus, quod ubi et quamprimum officium supremi comitis praememorati comitatus Zathmariensis in casu mortis antelati genitoris sui Ladislai Károlyi, vel spontaneae resignationis ejusdem vacare contigerit, extunc nos idem officium seu dignitatem eidem Michaeli Károlyi de toties fata Nagy-Károly, prsesentis nostras assecurationis affidationis et certificationis virtute, ante omnes alios clementer dabimus et conferemus ; imo assecuramus, affidamus, certificamusque et promittimus ; harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Vienna Austriae, die vigésima octava mensis Februarii, anno domini Millesimo sexcentesimo sexagésimo nono ; regnorum