Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
2 g hungaris generali diaeta per alias benignas literas nostras hactenus iam esse certificatum, teque Posonium ad locum diaetae destinatum vel iam venisse vel vero in itinere esse et celeriter eo pergere, quia tarnen nonnunquam varia itinerantibus impedimenta et remorae obtingere solent, pernecessarium vero sit, ut in huiusmodi publicis actibus potiores domini ac fideles et contidentiores consiliarii nostri maturius conveniant, caeterisque regnicolis nostris bono exemplo praeluceant et secretioribus consultationibus diligenter incumbant, ñeque sese ulla ratione aut excusatione a generali diaeta absentent ; cum autem hoc ipsum omnino etiam per te praestari velimus, ideo fidelitatem tuam benigne hortamur tibique clementer committimus et mandamus, ut a praesenti diaeta hungarica nullatenus te absentare et emanere, sed si nondum factum esset, acceptis praesentibus Uteris nostris, te confestim itineri committere et recta Posonium contendere et venire, et quae tibi per fidelem nostrum magnifrcum Sigefridum a Kolonich, baronem in Purkhsleinitz equitem auratum agasonum nostrorum regalium in Hungária magistrum ac partium ejusdem regni nostri cisdanubianarum generalem capitaneum et consiliarium nostrum secrete nunciavimus, ilia obedienter ac benevole audire et excipere, ac verbis illius nostro nomine referendis indubiam fidem adhibere, teque in omnibus uti fidelem sincerum, ac domini et regis sui amantem servitorem et subditum decet, erga nos et nostra ac regni nostri publica negotia gerere et declarare, nobisque sinceritatis tuae devotionem ac fidele obsequium testatum faceré velis ac debeas. Hoc ipsum gratia et dementia nostra caesarea ac regia oblata occasione recognoscemus. De caetero benignum erga te affectum gerimus. Datum in arce nostra regia Pragensi, vigésima nona die mensis Augusti, anno domini Millesimo sexingentesimo séptimo. Rudolphus m. pr. Himelréich m. pr. Külsején: Egregio domino Thomae Bosnyák praesidii nostri Filekiensis supremo capitaneo etc. fideli nobis dilecto, cito, cito, citissime. Egész ív papíron, zárlatán a kis királyi pecséttel. Fasc. A. nro. 8,