Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

276 ///. FERDINAND RORA. CXL. Osztályegyezség Károlyi Adám és Károlyi László között, a leleszi convent előtt. 1648. dec. 1. Nos Stephanus Simandi electus episcopus Transsilva­niensis ac consiliarius sacratissimas cassareae et regias maje­statis, necnon praspositus et conventus ecclesias sanctas crucis de Lelesz, memorias commendamus tenoré prassentium signi­ficantes quibus expedit universis, quod primo quidem feria secunda próxima ante festum beati Calixti papas et martiris proxime transactum prasterita, magnifiai domini Adamus et Ladislaus filii magnifici quondam domini Michaelis Karolyi de Nagy-Karoly, ex generosa et magnifica domina Barbara Seghnyei de Lapispatak alias consorte nunc autem relicta ejusdem progeniti, coram nobis personaliter constituti, exhi­buerunt et prassentaverunt nobis in scriptis subscriptam hancce bonorum ipsorum divisionem inter se se fraterne la­ctam, superindeque unanimem transactionem et conclusionem hungarico sermone seu idiomate conscriptam ; iidemque ipsi domini Adamus et Ladislaus Karolyi hic in conventu nostro coram nobis eandem ipsam bonorum divisionem et contra­cture praslibata autem domina Barbara Seghnyei genitrix ipsorum ex sua parte, ad instantem et legitimam petitionem nobis pro parte ejusdem dominas Barbaras Seghnyei ea ra­tione factam, quod ipsa ob gravem et validam asgritudinem suam, stomachi nempe nimios dolores, ex eoque virium suarum enervationem et debilitationem, hue in conventum nostrum, nostram scilicet pro infrascripta fassione roborationeque et confirmatione prastactas bonorum divisionis contractus et transactionis superinde factas, ex parte etiam sua peragenda, personaliter venire haudquaquam potuisset in prassentiam, duos ex nobis, venerabiles videlicet Joannem Kozmasy et Davidem Baritium presbíteros fratres et socios hujus eccle­sias nostras conventuales, ad audiendam nobisque superinde fideliter referendam subscriptam ejusdem dominas Barbaras Seghnyei relictas in prasexhibita fassione seu scripto, hun-

Next

/
Thumbnails
Contents