Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
stantia, sedulitate, diligentia, fortitudine, exigua militum nostrorum praesidiariorum manu impetus eorum recuderit, et frequentibus ex civitate eruptionibus factis obsidionem solvere adegerit, omnibus ita notum est, ut nemo sit, qui ea omnia quae in óptimo milite, consilio, ingenio, fortitudine et arte militari insignito, rerumque gerendarum peritissimo duce desiderantur, eidem tribuere annotareque nollet. Pro quibus virtuosis factis, gratissimorumque obsequiorum antiquis et recentibus mentis, ipsum haud immerito condigno et nunquam intermorituro munificentiae nostras principalis argumento, titulo utpote magnificentiae condecorare volentes, eundem Nicolaum Segniey heredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universos, ex statu et conditione nobilium eximendo, ac in coetum et numerum verorum regnorum nostrorum Hungariae et Transsilvaniae procerum et magnatum numerandos, aggregandos, cooptandos et adscribendos duximus, prout annumeramus, aggregamus, cooptamus et adscribimus ; decernentes expresse, ut a modo deinceps praefatus Nicolaus Segniey ipsiusque heredes et posteritates utriusque sexus universae, pro veris et indubitatis magnatibus habeantur et reputentur. In cujus quidem nostrae erga ipsos exhibitae clementiae ac benignitatis luculentius argumentum, haec arma seu insignia : scutum videlicet militare in tres aequales campos divisum, in quorum superiori coelestino videlicet, arx qusedam turri, muro et duobus propugnaculis munita, super altero propugnaculorum miles hungaricus alba damascena veste indutus, et vagina gladii vacua rubea purpura contecta succinctus, evaginato gladio dextra manu fortiter apprehenso, turcum similiter evaginato gladio repugnantem humi prostrasse et occidisse ; medio utpote rubeo, duae instructae acies, a dextra Christiana, sinistra vero scuti partibus turcica, módico intervallo inter se disjunctae stare, ac in conspectu earum medio videlicet in spatio, duo équités, alter hungarus thorace et galea indutus alisque aquilinis in tergo et cristis ardeae in capite ornatus, equo subrufo, turcus alter clypeo munitus et cristis aquilinis insignitus, equo colore subflavo dimidiatim tincto insidendo, hastis ingenti impetu congredi, ungarusque turcum per medium clypeum et pectus hasta, turcus e contra caput equi ipsius hungari itidem hasta transfixisse ; inferiori autem similiter