Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
suum ipsi principes divina permissione et augere et conservare soliti sunt, dignis meritis honoribus ac privilegiis sedulo prosequantur, et uniuscuiusque virtuti convenienter respondeat: ; quod tametsi ex quodam debito principum officio ac velut generali regnantium ordine ita fieri soleat, tarnen nos partim isto edocti exemplo, partim nostra quoque dementia moti, amplioribus evehendos honoribus et clarioribus excolendos esse bonis putamus eos, qui propriis actibus, fidelibus obsequiis et virtutum preeclaris meritis ceteros antecellunt; quo nimirum ordine observato subditorum nostrorum animi velut acri stimulo ad praeclarae virtutis et immortalitatis studia procul dubio exstimulari consvevere. Cum itaque harum rerum consideratio creberrime animo noströ eo magis inhaereret, quod etiam a gente hungarica inde ab initio observatum, et quasi proprium avitae families illud in usu fuisse non ignoraremus, utpote quae praemonitione divina extremis Scythiae oris relictis, ac longissimi itineris, ingentissimorum fluminum, alpium, locorumque inaccessibilium difficultatibus, et amplissimorum regnorum occursionibus et machinationibus dexterrima aspirante fortuna superatis, per varios casus et infinita rerum discrimina egressa, hanc Europee partem tunc quidem forti populo et armis pollentem, aperto Marte sibi usurparit, et quasi novum examen inter tot bellicosissimas nationes firmas sedes fixerit, et a tot retroactis annis iisdem quibus acquisiverat, armis defenderit ; laudabili majorum nostrorum instituto, imo etiam ipsa necessitate sic svadente, ne vel belli aut pacis tempore torpor forte aliquis ignavias animis ipsorum quoquomodo irreperet, non abs re constitutum est, ut inter alia virtutum egregia facinora, supremus militari virtuti deferretur honos ; in qua si qui post multos sudores, virtutem enim, ut alicubi dicitur, posuere dii sudore parandam, excellèrent, reipublicaeque christianee fortem et fidissimam aliquam operam navarent, illi pro suis meritis ad quoslibet honorum gradus adsumi, amplissimis praemiis remuneran, et ubique gentium verissimis laudibus in coelum efferri consveverunt. Huic tarn praeclarae virtuti colendae et fidelis sincere nobis dilectus magnificus dominus Nicolaus Segniey de Lapispatak liberae civitatis nostrae Cassoviensis capitaneus, suapte natura raptus ab ineunte aetate ardentissime incubuit ;