Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
furcinulae (?) quinqué deauratae, pro memoria relinquo fratri meo charissimo Thomas Bossniak et uxori ipsius. Item monstrantia una, certa summa per me empta, item baculus pastoralis cum thurribulo et navicella ex concha connecta, si ecclesia Nitriensis ad priorem statum redierit et nitorem, offerant ei ipsi domini testamentarii, cum bona conditione ut orent pro me statutis temporibus, alias congregationi b. Barbaras Viennae offeratur, ut pro me orent et sacrum célèbrent. Habeo etiam tres libras croci in cista, unam libram lego conjugi spectabilis et magnifici d. Thomas Bossniak, alias duas pro necessitate puellee conserventur. Vestes etiam meas, quae habentur ad manus domini fratris mei, puellas lego. Equos sex curriferos juvenes et alios gradarios lego etiam domino spectabili et magnifico Thomas Bossniak fratri amantissimo, qui apud eundem sunt, ita tarnen ut centum florenos pauperibus distribuât et sacra celebran faciat. Alios sex, qui jam sunt ad manus domini Tininiensis, si qui ex servitoribus meis remanserint fidèles, inter ipsos domini testamentarii distribuant. Sunt aliquot aurei in postrema cista, quia debeo domino reverendo Lozyo florenos hungaricales centum viginti quinqué, de fis satisfiat, reliqui pro puella Elizabetha remaneant. Domino reverendo Mathiae Senkvitio debeo florenos quinquaginta, dominus autem Novak Nicolaus obligatur aureis viginti quinqué, ipsi satisfaciat, et residuitas eidem relaxatur. Sunt etiam in cista tres ariculas aureae, de quibus notum est domino Emerico Lossio, ut conclusum est intra accipiat et animum ad finem deducat. Sunt duo lecti in domo mea affabre facti, unam lego reverendo domino Emerico Lossio, aliam generoso domino Andreae Rauasz, fratribus meis charissimis. Rogo etiam dominos testamentarios, ut habeant rationem fideliorum servitiorum Nicolai Bellusi, et dent illi mercedem ut oret pro me. Intelligant autem domini testamentarii hanc dispositionem meam totaliter de omnibus ita sonare, si delegad catholici fuerint et ad finem perseveraverint, alias omnes