Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
LXXXII. Leopold főherczeg levele Bosnyák Tamáshoz, melyben a magyar katonaság zsoldja felől intézkedik. Bécs, i6iç. sept. il. Leopoldus dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé, episcopus Argentinensis et Passauiensis, comes Tyrolis et Goritiae. Magnifiée nobis dilecte ! Informamur ductui tuo concreditos utriusque ordinis húngaros milites, priusquam fluvium Moram trajicerent, de secundi mensis salario aut missione post lapsum primum mensem assecurari petiisse, atque superinde comitem Dampirium literas assecuratorias, quarum paria ad nos perlata sunt, transmisisse. Promittimus illorum solutionem ita certam et securam futuram, ut illa bene contenti esse possint ; itemque illos bene in castris tractari, et ab aliis militibus amari jussimus, et hoc curaturi sumus, ut in omnibus ipsis iusta satisfactio impendatur, siquidem natio illa, quae earn constantiam regi suo defert, illud omnino mereatur. Tuum erit illos hortari, ut iter accélèrent, eosque securos reddere de praetensionum contentatione. Nos curabimus ut satisfactio illis conveniens impendatur. Et tibi gratia nostra bene propensi sumus. Datum Viennae, undécima die mensis Septembris anno Millesimo sexcentésimo décimo nono. Leopoldus m. pr. ad mandátum serenissimi archiducis proprium Gerardus Questenberg m. pr. Külsején: Magnifico Thomae Bosniak sacr. caes, regiaeque maiestatis praesidii Filekiensis capitaneo nobis dilecto. Egész íven, zárlatán pecséttel. Fasc. A. nro. 28.