Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
LXXVI. II. Ferdinand király Bosnyák Tamás füleki főkapitányt a május 26-ikára Pozsonyba hirdetett országgyűlésre meghívja. 161c. mart. 2c. Ferdinandus secundus dei gratia Hungáriáé — — etc. rex, archidux Austriae — — etc. Magnifiée fidelis nobis dilecte ! Posteaquam ex dei praepotentis et optimi maximi, cujus nutu et arbitrio cuncta gubernantur, démenti dispositione, sacratissimam caesaream regiamque majestatem, Mathiam dei gratia electum romanorum imperatorem, ac Germaniae Hungáriáé Bohemias Dalmatian Croatian Sclavoniae etc. regem, archiducem Austrian etc. patrem et patruelem nosrum observandissimum feli eis recordationis, ex hac fluxa et caduca vita decedere contigit, haudquaquam intermittendum esse duximus, ut de tristi hoc suae majestatis excessus casu, fidèles nostri regnicolae certificarentur, quos etiam tanquam fidèles subditos suae majestatis, debito cum doloris sensu memóriám ejusdem prosecuturos haudquaquam dubitamus. Quoniam vero post decessum suae majestatis unice hoc nobis incumbere agnoscimus, ut regni gubernatione in nos devoluta, nihil eorum intermitti pateremur, quae ad conservationem, permansionem, et bonum commune regni pertinere viderentur; earn ob rem fidèles nostros universos status et ordines, fidelitatis devotionis et subiectionis nobis debitae, pro quorum nimirum quiete et tranquillitate nos vicissim pro suscepti regiminis munere clementer et paterne solliciti esse non desinimus, quamprimum commonefacere voluimus. Porro cum in initio apprehensionis gubernationis regni, rerum modernarum statum et conditionem id exigere perspiciamus, ut de negotiis regni publicis, conservationem et permansionem ejus concernentibus, cum fidelibus nostris statibus et ordiliibus deliberamus : generalem regni diaetam per nos indicendam et publicandam determinavimus. Earn itaque ad terminum et tempus tanquam maxime opportunum et commodum, ad festum sanctissimae Trinitatis, hoc est vigesimum sextum diem