Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

sitarum et locatorum ac aliarum quarumlibet iudiciariarum deliberationum legitimorumque mandatorum principalium exe­„cutores, memoriae commendamus tenoré praesentium signifi­cantes quibus expedit universis, quod agilis ac strennuus Martinus Feier de Fülek, praesidii eiusdem Fylekiensis miles stipendiarius nostram personaliter veniens in praesentiam, in persona magnificae dominae Mariée Kenderesi ex generosa quondam domina Sophia filia generosi quondam Benedict! Baiony procreatae, consortis autem spectabilis ac magnifici domini Thomae Bosniak equitis aurati et sacratissimi roma­norum imperatoris ac Germaniee Hungáriáé Bohemias etc. regiae maiestatis arcis et praesidii Fülekiensis supremi capi­tanei, nec non magnificorum puerorum Thomae et Stephani filiorum, ac puellarum Sophiae Judithee et Catherinae filiarum ex iam dicto domino et marito suo susceptarum personis et nominibus, per modum solennis protestationis et inhibitionis nobis significare curavit in hunc modum : qualiter, quamvis totale et integrum Castrum Bajon in comitatu Bihoriensi exi­stens habitum, cum pertinentiis eiusdem quibuslibet, maiorum et progenitorum ipsius dominée protestantis praefuissent, et tarn per parentes suos, quam vero ipsam quoque dominam protestantem, in quantum videlicet per hase varia disturbio­rum témpora fieri potuit, diversa bona eiusdem castri Bajon pacifiée tenta et possessa fuissent, ac eandem dominam pro­testantem heredesque et posteritates eiusdem utriusque sexus universos Optimo iure, hereditario scilicet et successorio con­cernèrent; quod quidem ius ipsorum sucessorium, successivis et pacatioribus temporibus prosequi etiam vellent et niterentur, etsi hactenus in praescriptis disturbiis mutationibusque tempo­rum, id assequi minime valuissent, nihilominus tarnen illustris­simus princeps et dominus dominus Gabriel Bethlen dei gra­tia Transsilvaniae princeps, partium regni Hungáriáé dominus et siculorum comes . etc. dominus noster gratiosissimus, nescitur quibus ductus respectibus, prout iidem protestantes certo intellexissent et revera percepissent , praedictum totale et integrum Castrum Bajon pertinentiasque eiusdem, generoso Stephano Pethnehazy, arcis et praesidii Borosjeneiensis capi* taneo, in et pro certa pecuniae summa dedisset vendidisset contulisset et inscripsisset, in damnum et praejudicium di-

Next

/
Thumbnails
Contents