Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
coram me mota et vertenti, auctoritate iurisdiccionis mee servatis servandis procedendo, tandem die Mercurii que fuit vigesima secunda huius mensis Januarii pro tribunali sedendo, meam causa in eadem pro prefatis actoribus et contra memoratum reum sentenciam férendő interlocutoriam, eundem reum propter huiusmodi actum potenciarium super dicto hospicio decimatoris episcopalis commissum eisdem actoribus iustissimo iure episcopali iuxta morém huius patrie ad birsagia episcopalia consveta iudicialiter condemnassem, tune illico agilis Johannes Fekethe legitimus procurator eiusdem Francisci Banffy de huiusmodi mea sentencia non stando contentus, verbalem interposuit appellacionem, et ad illám almám sédem metropoliticam Bachiensem ac vestre venerande dominacionis in presenciam appellavit, et alia fecit que de iure sibi facere videbantur; unde licet ego crediderim et nunc credam me in huiusmodi causa iustam tulisse sentenciam et neutram parcium contra deum et eius iusticiam in aliquo gravasse, tamen ob reverenciam vestre venerande dominacionis et illius sedis predicte, eidem appellacioni detuli reverenter, et ad prosequendam eandem appellacionem tricesimum secundum diem a dicto die prolacionis eiusdem sentencie mee exclusive computando parti appellanti decrevi; et quia his auditis mox annotatus dominus Nicolaus de Homrogd actor eundem terminum per nos ad id decretum benivole et expressa voce acceptavit, ac per se eciam non citátum personaliter aut suum legitimum procuratorem termino in eodem istic Bachie coram vestra veneranda dominacione in iudicio comparere, dictamque appellacionem impugnare ac meam sentenciam predictam atque iura sua defendere velle ac debere retulit, ob hoc ego quoque superinde débita cum instancia requisitus, si in quantum de iure potui et debui, partibus predictis aut earumdem legitimis procuratoribus Bachie predicte coram vestra veneranda dominacione in iudicio comparendi deputavi et assignavi, ac superinde pro apostolis alibus présentes literas meas sigillo vicariatus predicti consignatas, parti appellanti per eam vestre venerande dominacioni cui me commendatum facio, presentandas dedi et concessi communi iusticia svadente. Dátum Albe, die Veneris que fuit ultima eiusdem