Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
5 2 JA GELL ÓKORI OKLE VÉLEK Zob filia videlicet magnifici condam Ladislai filii olim Stephani Desewfy de Lossoncz coram nobis personaliter constituta, sponte et libère confessa est ac retulit in hune modum, quod quia sibi egregius Iwanko boyaro et familiáris spectabilis ac magnifici domini Stephani heredis et domini vayvodeque terre Moldaviensis in sortem solucionis et omnimode satisfaccionis dotis ac rerum parafernalium olim generose domine Katherine consortis prelibati condam Stephani Desewfy, matris ipsius Ladislai, avie scilicet sue, necnon quarte puellaris iuriumque suorum quartaliciorum eidem domine Sophie de Castro Chycho vocato ac universis possessionibus porcionibusque et quibuslibet iuribus possessionariis prefati condam Ladislai patris sui ubilibet et in quibuscunque comitatibus parcium Transsilvanarum existentibus et habitis ad idem castrum Chycho spectantibus et pertinentibus iuxta legem atque approbatam regni consvetudinem provenire debencium, quadringentos florenos auri puri hungaricales veri et iusti ponderis, in persona prefati domini Stephani vayvode domini scilicet sui dedisset effectiveque solvisset, ideo ipsa domina Sophia super huiusmodi solucione dictorum quadringentorum florenorum auri ad plénum contenta, memoratum dominum Stephanum vayvodam ac filium eiusdem Bogdán vayda nominatum eorumdemque heredes et posteritates universos super prescriptis dote et rébus parafernalibus iuribusque suis quartaliciis, quitos expeditos ac modis omnibus absolutos reddidisset et commisisset ; preterea universas literas evocatorias iudiciales adiudicatorias sentencionales repulsorias et alias quaslibet causales adversus eosdem dominum Stephanum vayvodam et Bogdán vayda filium eiusdem coram quovis iudice et iusticiario regni previa racione quomodolibet emanatas et confectas, vanas cassas mortuas et inanes viribusque destitutas ac exhibitoribus earumdem nocituras reliquisset ; insuper totum et omne ius suum si quod eadem domina Sophia in prescriptis Castro Chycho et pertinenciis eiusdem eciam alias qualitercunque habuisset, aut se vel suos posteritates in futurum habere sperasset, in prefatos dominum Stephanum vayvodam et Bogdán vayda filium eiusdem eorumdemque heredes et posteritates universos transtulisset pleno iure, imo quitos reddidit, dictasque literas