Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
dere velle pollicetur, totalem possessionem Puztha-Saar vocatam in comitatu Zathmariensi existentem, quee alias nobilis olim Benedicti Bachmegyey de Egres fratris carnalis nobilis olim Joannis Bachmegyey praefuisse et numerum triginta duorum colonorum non excedere dicitur, sed per mortem et defectum seminis ejusdem olim Benedicti Bachmegyey ad sacram regni coronam consequenterque collationem praefatae sacratissimae caesareae regiaeque majestatis regiam juxta antiquam et approbatam ejusdem regni consvetudinem atque legem rite et légitime devoluta esse perhibetur et redacta, totum item et omne jus praefatse sacratissimae caesareae regiaeque majestatis regium, si quod sua m aj estas in praedicta totali possessione Pwztha-Saar etiam aliter qualitercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis viis módis et rationibus concerneret majestatem, simul cum cunctis ejusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis limitibus existentibus ac ad eandem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, prasmissis sic ut praefertur stantibus seque habentibus, memorato Michaeli Karoly ipsiusque heredibus et posteritatibus universis, authoritate praefatae sacratissimae caesareae regiaeque majestatis, qua in praesenti suae majestatis ab hoc regno absentia de gratiosa ejusdem annuentia pleno jure fungimur, si et in quantum ad aliquam ecclesiam vel ad aliquam suae majestatis arcem non pertinet, dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendam possidendam pariter et habendam, salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum, quas praefata sacratissima caesarea regiaque majestas in formám privilegii sui redigi faciet dum suae majestati in specie fuerint reportatae. Dátum in civitate Eperjes, duodecima die mensis Maji, anno domini Millesimo quingentesimo octogesimo octavo ; regnorum majestatis caesareae et regiae romani decimo tertio, Hungáriáé