Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

remissuros et relaxaturos esse promisissent ; quos quidem quadringentos fiorenos expost annotatus Stephanus Bochkay ipsis Nicolao Pazman, Stephano Somlyai Michaeli Wer et Joanni Nadany plenarie et intègre deposuisset et persolvisset, ex eisque centum fiorenos is quoque Nicolaus Pazman paratis in pecuniis levasset et percepisset. Quamvis autem jamfati Stephanus Somlyai, Michael Wer et Joannes Nadany prae­tactae eorum promissioni satisfacientes, post levationem ad portiones eorum trecentorum florenorum praenotatam ipsorum contradictionem in omni sui parte nostri in preesentia remi­sissent et relaxassent, totumque et omne jus eorum ac totam juris et dominii proprietatem, si quod et quam in praecensitis castro possessionibus et portionibus possessionariis vel ipsimet habuissent vel heredes suos in futurum quomodolibet habere posse sperassent, in praanominatum Stephanum Bochkay heredesque et posteritates illius universos transtulissent et transfudissent, attamen memoratus Nicolaus Pazman repen­tino morbo correptus atque e vivis sublatus, prsetactam suam contradictionem coram nobis remittere et relaxare non potu­isset ; praefata itaque domina Barbara Tholdy antedictam promissionem praelibati Nicolai Pazman mariti sui praemortui adimplere, eidemque nomine et in persona dicti filii sui per omnia consentire volens , praatactam contradictionem per ipsum Nicolaum Pazman contra praenarratam statutionem factam, penitus et in toto remittere et relaxare statuisset, prout eodem omnino modo, quo praetitulati Stephanus Som­lyai, Michael Wer et Joannes Nadany remisisse dinoscuntur, remisit et relaxavit, ac eandem statutionem in omnibus suis punctis clausulis et articulis in suo vigore manere, roburque débitas et perpétuas firmitatis sortiri et habere permisit, ha­rum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Varadini, feria quarta, ipso videlicet die festo Con­versionis beati Pauli apostoli,*) anno domini Millesimo quin­gentesimo octogesimo octavo. Ivrétű papíron, alul pecséttel, mely a Báthory-czímert tűnteti fel. Lad. 20. nro. 149. *) E keltezésben hiba van, mert Pál fordulása 1588-ban nem szer­dára (feria quarta), hanem az új naptár szerint hétfőre, az 6 naptár szerint pedig csötörtökre esett. t

Next

/
Thumbnails
Contents