Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

celebracionis brevium evocacionum nobiles Thomas Hayas de Onga vicecomes, ac Johannes de Patthyal, Bernaldus de Mand, Laurencius de Makra et Ladislaus de Egry iudices nobilium comitatus Zathmariensis racione quorumdam nego­ciorum vigore aliarum literarum nostrarum adiudicatoriarum superinde confectarum in duabus nostris iudiciariis, in tercia vero parte contra et adversus egregium Stephanum de Karol in certis iudiciorum oneribus et gravaminibus ordine iudiciario convicti et aggravati extiterunt, tamen quia ipse Stephanus de Karol de prescriptis duabus partibus nostris iudiciariis nobis omnimodam impendisset satisfaccionem, ob hoc nos prescriptas duas partes nostras iudiciarias de prescriptis one­ribus ut prefertur nobis provenientes eidem Stephano dedi­mus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferi­mus presencium per vigorem ; ita tamen, quod ipse Stephanus de Karol easdem partes nostras ut premittitur iudiciarias ad porcionem nostram cedendas, pro se recipiendi auferendi et extorquendi habeat potestatis facultatem, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude, feria quinta proxima post festum Assumpcionis beaté Marie vir­ginis, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo. Papíron, alul vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival. Lad. 1. nro. 257. XIV. II Ulászló király meghagyja a váradi káptalannak, hogy Domokos váradi püspöknek a Bajoniak ellen bizo­nyos puszták jogtalan elfoglalása miatt emelt panaszában a vizsgálatot teljesítse. Várad, 1497. sept. 28. Wladislaus dei gracia rex Hungarie Bohemie etc. fideli­bus nostris capitulo ecclesie Waradiensis salutem et gráciám. Exponitur nostre maiestati in persona fidelis nostri reverendi domini Dominici episcopi et prelati vestri, personalis presencie nostre locumtenentis, quod cum reverendus condam Johannes episcopus dicte ecclesie Waradiensis predecessor eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents