Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
CCLT. Rudolf király a Vetésyeknek Szatmár megyében fekvő mezőteremi birtokukban hídvámot enged, s azt egyszersmind szabályozza, Pozsony, 1582. febr. iç*) Nos Rudolphus secundus dei gratia electus romanonim imperátor semper augustus ac Germaniae Hungáriáé Bohemiee Dalmatiae Croatiae Sclavoniae rex, archidux Austriae, dux Burgundiáé et marchio Moraviae, cornes Tyrolis etc. memóriáé commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam majestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelium nostrorum egregiorum Martini et Petri Wetessy de Mezeotherem, necnon Joannis et Ladislai, ac Casparis et Sigismundi similiter Wetessy de dicta Mezeotherem, quae iidem sacrae in primis regni nostri Hungáriáé coronae et deinde majestati nostrae pro locorum et temporum varietate exhibuerunt et impenderunt, exhibereque et impendere in posterum quoque non cessabunt, cogitantes etiam eosdem Martinum et Petrum Wetessy non parvas expensas pro communi viatorum quiete et utilitate impensuros ad pontes faciendos, eisdem ex gratia nostra speciali annuendum duximus et concedendum, ut ipsi quoque circa praefatam possessionem Mezeotherem vocatam in comitatu Zathmariensi existentem, in loco quodam coenoso intra veras metas ejusdem possessionis Mezeotherem aquis palustribus diffuso, quem viatores non mediocri rerum et jumentorum suorum discrimine transire possunt, pontes necessarios exstruere, et in expensarum suarum recuperationem ibidem erecta rota tributum et telonium secundum ordinem et consvetudinem in praefato comitatu Zathmariensi ac aliis vicinis comitatibus super erigendo telonio observandam, a transeuntibus et viatoribus futuris semper temporibus, a curribus nimirum *) V. ö. II. Ulászló királynak Vetésy Albert és Ambrus számára 140,6. sept. 4-én kiadott hasonló privilégiumát, föntebb 12. sz. a.