Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
XII. //. Ulászló király Vetési Albertnek és Ambrusnak Szatmár megyében fekvő mezőteremi birtokukban hídvám szedésre ad szabadságot, s azt egyszersmind szabályozza. Tata, 14c 6. sei>t. 4. Nos Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod cum intelligamus i'uxta possessionem fidelium nostrorum nobilium Ambrosii et Alberti de Wethes Mezewtherem vocatam in comitatu Zathmariensi habitam quedam loca paludosa atque lutosa, ut mercatores ac ceteri viatores presertim curriferi sales nostros régales déférentes nisi per pontes quos ipsi Ambrosius et Albertus de Wethes singulis annis per magnas expensas per illa loca scenosa et paludosa facere coguntur valeant pertransire, ut igitur iidem Ambrosius et Albertus Wethesy pontes huiusmodi sumpto et suscepto exinde aliquo emolumento annuatim ac tociens quociens nécessitas exiget reficere, et mercatores curriferi atque viatores absque omni periculo atque damno per pontes huiusmodi locaque illa paludosa valeant pertransire, eisdem Ambrosio et Alberto Wethesy ipsorumque heredibus et posteritatibus universis id ad supplicacionem certorum fidelium nostrorum maiestati nostre propterea factam duximus graciose annuendum et concedendum, ut ipsi in predicta possessione ipsorum Mezewtherem ubi eisdem melius et competencius videbitur, rotam in signum exaccionis tributi erigere, tributumque ab omnibus mercatoribus curriferis ceterisque negociatoribus et viatoribus eo venientibus et per illos pontes transeuntibus perpetuis semper successivis temporibus, ita et taliter : quod ab uno curru quantumvis onerato quatuor,*) a curru autem vacuo unum duntaxat denarium presentis monete et non plus exigere et exigi facere valeant atque possint ; hoc tamen adiecto, quod illi qui penes pontem transire *) A quatuor szónál vakarás nyomai látszanak.