Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
Báthory Kristóf erdélyi vajda Bocskay Istvánnak Gyapot, Kaza, Kerekegyház, Kismarja, Félegyház s több más birtokait, illetőleg azokon lakó jobbágyait, minden adózás terhétől felmenti. Újvár, IJT9- f e ^ r- 5Nos Christophorus Báthory de Somlyó vajvoda regni Transsilvaniae et siculorum cornes etc. memóriáé commendamus tenoré prsesentium significantes quibus expedit universis, quod nos dignum et honorificum habentes respectum íidei preeclarte integritatis ac fidelium servitiorum magnifici domini Stephani Bochkay de Kismaria familiáris nostri, quae ipse in primis huic regno deinde nobis quoque pro locorum temporumque varietate summa semper cum animi sui dexteritate et promptitudine exhibuit et impendit ac in futurum quoque exhibiturus et impensurus est, totales et intégras possessiones suas Gyapol, Kaza, Kerekegyház, Kysmaria et Felegyhaz, item portiones ejusdem possessionarias in possessionibus utraque Henczyda, Balkan, Sadan et Okan vocatis in comitatu Bihoriensi existentibus habitas, antea quoque, anno scilicet domini Millesimo quingentesimo septuagesimo tertio ex annuentia serenissimi principis et domini Stephani dei gratia regis Poloniae, magni ducis Lithvaniae, tunc vajvodae Transsilvaniae domini fratris nostri observandissimi per nos exemptas, denuo ab omni censuum taxarum et contributionum tam ordinariarum quam extraordinariarum, lucrique camerae ac subsidiorum solutione, servitiorumque quorumlibet exhibitione, quomodocunque et qualitercunque nobis et successoribus nostris principibus Transsilvaniae in médium comitatus praestari debenda, toto eo tempore quo eadem bona prae manibus ipsius Stephani Bochkay heredumque et posteritatum suarum universarum manebunt, gratiose eximendas duximus et supportandas, imo eximimus et supportamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis universis et singulis magnificis egregiis nobilibus, domino Joanni Ghyczy capitaneo supremo Varadiensi, et comiti, item vicecomitibus, judicibus nobilium, contributoribus et exactoribus contributionum quarumlibet dicti