Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
quondam Franciscus Dobó praedictum castrum Zerednye, quod tunc quidam Michael Posgay partem domini Ferdinandi regis fovens possedisset, nocte intercepisset et ab eo toto tempore familia Dobo possideret, castellum vero Czeke per dominam Catherinam Paloczy et suos filios per aliquot annos possessum fuisset, sed tandem illucl quoque ab eis per Petrum Pereny potentialiter fuisset occupatum, sicque excepto castro Zerednye, in dominio reliquorum castrorum et bonorum Paloczy remansisset ; eo per ipsum attestantem addito, quod nesciret, Helmecz cum suis pertinentiis ad manus Petri Pereny devenisset, eo etiam declarato, quod in Palocz Petrus Pereny opera cujusdam Georgii literati provisoris sui in arce Therebes constituti erexisset quoddam fortalitium, sed quia inter praescripta disturbia castrum Petri Pereny Onod nuncupatum utcunque ad manus Francisci Dobo devenisset, illud Petro Pereny non aliter restituisset, nisi prius fortalitium Palocz cum ejus pertinentiis sibi in manus dedisset, sicque et Zerednye et Palocz ab eo tempore familia dominorum Dobo possideret. Praemissa autem hinc sibi constarent, quia ipse attestans illis factiosis temporibus fuisset servitor Petri Pereny et ad latus ejus versatus fuisset. Item praefatus Stephanus Naghmihaly juratus fassus extitisset, se mox post cladem Mohachiensem bonis artibus operam dédisse in schola de praedicta Wyhel, ex eoque de eo, quomodo revisio et limitatio Budae facta fuerit per praecedentem testem declarata, et quomodo bona Paloczy per illa disturbia de manu in manum pervenerint, nesciret ; sciret tamen quod praefata domina Catherina cum antelatis filiis suis post cladem Mohachiensem in dominio praescriptorum bonorum remansisset et per certa tempóra possedisset. Item dictus Franciscus Ewdenffy juratus fassus fuisset se scire, quod post cladem Mohachiensem per illa disturbia castrum Zerednye Michael Posgay partem praedicti quondam domini Ferdinandi regis fovens possedisset, quod quondam Franciscus Dobo nocte opera cujusdam rutheni vigilatoris intercepisset, illudque ab eo tempore familia Dobo teneret. Unde nos praesentes literas nostras testimoniales ad fide dignam relationem antefati protonotarii nostri memorato Stephano Melyth jurium suorum ulteriori pro cautela dandas duximus et concedendas, communi justitia svadente. Datum