Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

majestati nostrae in persona fidelis nostri egregii Ladislai Karoly, qualiter proxime elapsis temporibus mortuo egregio quondam Joanne Karoly fratre videlicet carnali egregii olim Sigismundi Karoly patris ipsius exponentis, neque ullo post se herede relicto, universa et quaelibet bona juraque posses­sionaria ejusdem in regno nostro Hungáriáé habita, quae alioquin jure hereditario ad ipsum exponentem pertinere dinoscerentur, egregius Georgius Karoly, longe a bonorum eorumdem successione alienus, violenter pro se ipso occupas­set et modo quoque teneret, quorum colonos et inhabitatores ultra modum cum aliis oppressionibus tum praesertim rerum et pecuniarum non parvi momenti extorsionibus affligere non cessaret, maximo damno et praejudicio suo manifesto ; suppli­cans propterea nobis humiliter ut ei superinde de opportuno juris remedio, atque ne intérim bona ipsa cepto modo per praefatum Georgium Karoly eo magis desolentur, gratiose providere dignaremur. Cujus supplicatione clementer exaudita, fidelitati vestrae harum série firmiter committimus et manda­mus, quatenus acceptis praesentibus et praemissis sic ut prae­fertur stantibus et se habentibus, praefata universa bona et jura possessionaria de manibus praefati violenti possessoris reoccupare et ad manus fidèles et séquestras alicujus de medio comitatus ad id electi tradere, ac deinde certum brevem diem et terminum partibus ambabus praefigere debeatis; in quibus quidem partibus ipsis vel earum legitimis procuratori­bus coram vobis comparentibus, auditisque earum proposi­tionibus allégationibus et responsis, admissis etiam quibuslibet testimoniis et probabilibus documentis, causam praemissorum bonorum, ad quam videlicet partium eadem potiori heredi­tario jure pertinere dinoscentur, secundum deum et ejus jus­titiam revidere discutere, et quidquid in ea jure mediante cognoveritis, id de facto etiam debitae executioni demandare debeatis. Secus non facturi ; praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Viennae, quinta die mensis Április, anno domini Millesimo quingentesimo septuagesimo tertio. Maximilianus Jauriensis m. pr. m. pr. Papíron, alul a nagy királyi pecséttel. Fasc. 3. nro. 447.

Next

/
Thumbnails
Contents