Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

388 MAXIMILIÁX KORA. superioribus per homines et familiares suos, speciali mandate nostro in eo requisitos habuisset, ut vos unacum hominibus suis ad exigendum décimas nostras emissis, tamquam homi­nes et officiales nostri, ad facies possessionum in eodem comitatu existentium accedendo, tam nobiles ipsos patronos scilicet quam etiam alios plebeee conditionis homines nomine nostro admoneretis, ut ipsi ex omnibus possessionibus quae olim a christianis cultae et inhabitatae fuis­sent, et per varia disturbia et incursiones hostium devastatae extitissent, nunc autem a valachis et aliis nationibus habitarentur, territoriaque ejusmodi posses­sionum colerentur, et etiam neglectis juribus et obventionibus fisci nostri regii, quinquagesimee pro nobilibus patronis vide­licet suis cum ingenti damno nostro exigerentur, justas nobis décimas exsolvere, atque etiam quod defectus et errores in arendam decimarum animadversos ac per ipsum arendatorem nostrum rectificatos, juxta ipsius arendatoris supputationem in futura et secundaria solutio,ne arendae persolvere, praeterea vero, ut quartas quoque plebanorum in talibus possessionibus quibus plebani desiderarentur, nostram ad rationem accumu­lare permittere deberent, rebelles vero et contumaces pro eorum temeritate nostram in praesentiam citare et evocare debeatis; id quod ex officio et functione vestra obsequenter praestare debuissetis ; quod nunc serium illud mandátum no­strum neglexeritis, nimis displicenter a vobis accipimus ; man­damus itaque denuo firmiter, ut acceptis praesentibus statim et citra ullam cunctationem sub gravi indignation is nostrae poena, simul vel duo vestrum cum homine arendatoris nostri, praesentium scilicet ostensore, ad facies singularum posses­sionum in illó vestro comitatu existentium accedendo, uni­versos et singulos tam nobiles quam alios plebese conditionis homines ammoneatis, dicatisque et committatis eisdem verbo nostro regio, ut ipsi sub oneribus singulorum ducentorum fiorenorum, ex singulis possessionibus quae olim a christia­nis inhabitabantur et per varia disturbia utcunque desolatae extiterant, nunc autem a valachis, bulgaris et ra­scianis et aliis quibuscunque nationibus inhabita­rentur, justas décimas nobis dare, atque item patronis quar­tarum arendam in regestro antea vitiose conseriptam, nunc

Next

/
Thumbnails
Contents