Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
3§4 MA XIMILIÁN KORA. libus servitiis fidelium nostrorum Gregorii Nagh ac Anthonii Arday capitaneorum peditum, ac Balthasaris Kenderessy militis stipendiariorum Agriensium, quae iidem sacrae primum regni nostri Hungáriáé coronae et deinde majestati nostrae pro locorum et temporum varietate, cum alias in confinibus regni nostri Hungáriáé diversis certaminibus, tum vero praesertim in dicta arce Agriensi, contra christiani nominis perpetuos hostes thurcas viriliter et constanter exhibuerunt et impenderunt, exhibentque et impendu nt etiam modo, totales possessiones Stephani Ladislai et Joannis Ludanyi: Gyarmath, Bwcha, Körösladan, Pohalma vocatas, necnon portiones possessionarias in possessionibus Kysharam Pazman et Kowachy partim in Bekes partim vero Bihoriensi comitatibus existentibus habitas, quae ex eo, quod iidem immemores fidei et fidelitatis suae, nobis tamquam legitimo Hungáriáé ac eorum regi debitae, ad partes quondam Joannis regis filii eemuli scilicet et adversarii nostri transitionem fecisse, penesque illum se se nobis et publico regni nostri bono opponere non sunt veriti, per hocque notam perpetuae infidelitatis, amissionem scilicet capitis et omnium bonorum suorum de facto incurrisse dinoscuntur, ad nos et collationem nostram regiam rite et légitime devolutee esse perhibentur et redactae, totum item et omne jus nostrum regium si quod in praescriptis possessionibus portionibusque possessionariis qualitercunque haberemus, aut eaedem nostram ex quibuscunque causis vus modis et rationibus concernèrent majestatem, simul cum cunctis earum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis existentibus, ad easdem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sic (ut praefertur) stantibus et se habentibus, memoratis Gregorio Nagh et Anthonio Arday et Balthasari Kenderessy, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus jure perpetuo et irrevoca-