Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

CCXI. //. János király Bajony Jánosnak minden peres ügyeire nézve egy évi halasztást enged. Gyula-Fehérvár, 1565. dec. 1. Nos Joannes secundus dei gratia electus rex Hungáriáé Dalmatiae Croatiae etc. memóriáé commendamus tenoré prae­sentium significantes quibus expedit universis et singulis, quod nos ex humillima supplicatione fidelis nostri egregii Johannis de Bayon intelleximus, qualiter circa festum beati Mathaei apostoli et evangélistáé proxime praeteritum, egregius quondam Stephanus Bayony fráter suus carnalis natu major, divina dispositione e vivis sublatus esset ; qui literas et lite­ralia instrumenta factum bonorum et jurium suprum posses­sionariorum tangentes et concernentia in diversis locis repo­suisset ; quae cum ipsi supplicanti ad defensionem bonorum et jurium suorum possessionariorum necessariae sint, ob hoc supplicatum est majestati nostrae pro parte et in persona annotati Joannis Bayony, ut nos requisitioni earumdem lite­rarum anniversarium clementer ipsi admittere dignaremur ; cujus humillima supplicatione regia benignitate exaudita, cum nos ipsam annualem prorogationem causarum de jure et consvetudine regni nostri legitimé admittere possimus, ob hoc universas causas annotati Stephani Bayony ac ipsius supplicantis jam motas et in futurum movendas, infra spa­tium unius integri anni ac trium dierum ab obitu ipsius Stephani Bayony computando, clementer differendas et pro­rogandas duximus, prout differimus et prorogamus praesen­tium per vigorem ; quocirca vobis fidelibus nostris egregiis nobilibus magistris protonotariis, directori causarum nostra­rum ac juratis assessoribus sedis nostrae judiciariae, comitibus vicecomitibus comitatuum ac aliis quibusvis judicibus et justi­tiariis regni nostri ecclesiasticis et saecularibus harum serié firmiter mandamus, ut acceptis praesentibus, dictas causas annotatorum Stephani et Joannis Bayony motas et in futu­rum movendas, tempus infra praemissum pro dilatis et proro­gatis habere, neque eundem Joannem Bayony ad quorumvis

Next

/
Thumbnails
Contents