Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

ccv. /. Ferdinánd király Hobordanczky Kristóf egri vi­téznek a jász-ispánságot adományozza. Bécs, 1564. febr. 26. Nos Ferdinandus divina favente clementia electus ro­manorum imperátor semper augustus, ac Germaniae Hungáriáé Bohemiae etc. rex, infans Hispaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiáé etc. memóriáé commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri egregii Christophori Hobordanczky militis nostri Agriensis, quae idem sacrae in primis regni nostri Hungáriáé coronae et deinde ma­jestati nostrae cum ibidem Agriae tum vero alias pro locorum et temporum varietate fîdeliter exhibuit exhibetque et impen­dit etiam modo, officiolatum universorum jazygum nostrorum, quem annis adhuc superioribus per nos, habito fidelium ser­vitiorum et meritorum majorum et progenitorum suorum gra­tioso respectu, sibi collatum fuisse et se nunc quoque in pa­cifica ejus gubernatione persistere, literasque superinde a no­bis habuisse, sed eas egregio quondam Paulo Zarkandy tunc praefecto arcis Agriensis a se datas et per eundem casu ab­alienatas et deperditas esse asserit, simul cum cunctis suis uti­litatibus et obventionibus de eodem officialibus pro tempore constitutis de jure provenire debentibus, eidem Christophoro Hobordanczky, dictorum majorum suorum et suis etiam rae­ritis ac servitiis consideratis, durante beneplacito nostro, denuo duximus dandum et conferendum, prout damus et conferimus praesentium per vigorem ; ita tamen et ea conditione, ut ja­zyges et colonos nostros in eodem officiolatu existentes, ultra consvetas censuum et taxarum ac servitiorum et onerum quo­rumlibet exactiones gravare non praesumat, sed justis et ab antiquo consvetis proventibus contentus esse debeat ; quocirca vobis fidelibus nostris magnifico egregiis et nobilibus prae­fecto et capitaneo ac provisori et castellanis ac aliis quibus­vis officialibus nostris in arce Agriensi constitutis et in futu­rum constituendis, harum série committimus et mandamus firmissime, quatinus praefatum Christophorum Hobordanczky

Next

/
Thumbnails
Contents